Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 86
72
RERUM ISLANDICARUM
lis provinciis antea forte ex parte differentes fuerant, quamvis
de summa convenerat) formå aliquå communi initum est, in-
stinctu cujusdam Ulflioti, qui ex Norvegia Gulthingensis juris
exemplar ante biennium attulerat; unde et nostri multa mutuati
sunt. Cui legum conformationi Thorleifus, cognomento Sapiens, s
hinn Spake, præfuit, adscitis collegis aliquot. Quemadmodum
apud Romanos scribendis Legibus Decemviri creati sunt. Et ut
huic conformationi promulgandæ aptior locus esset, Forum illud
magnum et generale tune primum institutum est. Ne vero
frustraneus foret talis labor, novus iste magistratus post bien-10
nium natus est, qui legum assertor esset, quem paulo ante Nomo-
phylacis nomine insignivimus. Quia autem Nomothesia non tota
subito extitit, ut modo monitum (quamvis initio corporis hujus
juris quædam lineamenta ducta sint, prædicti Ulfflioti consilio),
sed successive quædam addita, immutata, reformata, visum 15
Nomophylaces (quorum opera et autoritate id quoque factum)
hic tanquam efficientem causam Legum (quamvis, ut dictum,
non solam, interim tamen adjuvantem et conservantem) recen-
1 sere; per quorum successionis tempora Aristocratiæ duratio ad
finem pertexitur, et etiam veteres illi suam Æram sive annorum 20
seriem digerebant; veluti Lacedæmonij suos fastos Ephororum
nominibus, Romani consulum distinguebant.
Primus itaque Nomophylax, Anno Domini
930. Constituitur Rafnerus, Cetelli Hænge f., Thorcilli Ducis
Naumedalensis1 in Norvegi. nepos. 25
950. Thorarinus Hialltæ f.
970. Thorcillus Mane, Thorsteni filius; Ingulfi vero, Islandiæ
primi incolæ, nepos; de quo supra, ad finem capitis 1.
983. Thormodus, Torcilli mane filius.
996. Thorgeirus Lioswetninga Gode. Quo Nomophylace re- 30
ligio Ethnica finem accepit Anno 1000. Vt seorsim mo-
nendum venit.
1002. Gunnerus Svertingi f. Mosfellingur.
1004. Scapterus Thoroddi f.
1 Nanme- ed.