Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 88
74
RERUM ISLANDICARUM
»3
Alii liberi.
Servi alii
Ritus manu-
missionis
Iuramentum
manumitten-
dorum Festar-
|)ætti, 42.
1236. Titus Th. iterum.
1248. Olaus.
1251. Sturla Sighvati f.
1252. Olaus iterum.
1253. Titus Einarius. 5
1259. Cetillus vel Catullus ad annum usque Christ. 1262, qui et
Aristocratiæ finem imposuit.
De Nomophylacibus nihil præterea, quantum ad legum
constitutiones, Aristocratiæ tempore adnotatum reperi, in specie
quidem. Sed generalis juris corpus extat, ex quo jam quædam to
leviter et summis, ut dicitur, labris libanda, hoc fine ut appareat,
quid quantumve ad Reip. Islandorum formam et constitutionem
legis scriptæ autoritas et valor contulerit.
Nomothesiæ delibandæ initio quædam generalia rerum
et personarum requisita adnotantur. is
Vniversum lus Islandicum, cum circa personas vel Res ver-
setur, harum generalia requisita in ipsis 11. constitutionibus sæpius
recurrentia utrinque primum ex ipso jure notanda veniunt; et de
personis quidem priore loco.
Personæ autem in eo fuerunt discrimine, quo apud veteres Ro- 20
manos et alias gentes. Alij enim liberi et cives tantum. Alij servi.
Liberi rursus alii nati, alij facti seu liberti, h. e. manumissi.
Ritus vero manumissionis hic fuit, ut libertatis candidatus ab
optimate, suæ provinciæ præfecto, in foro publico rogatu Domini
sisteretur atque civium provincialium albo inscriberetur. Cum 25
idem prius in leges publicas per S. crucem manu gestatam (puta
apud Ethnicos per aliquod aliud) sic fere jurasset. Vos præsentes
testes este. Ego per sanctam crucem dejuro me legibus ob-
temperaturum publicis, ut qui rite obtemperat; velleque posthac
juris publici manere participem. Fallenti Deus succenseat, nisi 30
peccans mulctå luat pecuniaria; verba concepta vernaculé hæc
sunt.
Neffne eg votta (i) pad vætti, ad eg winn eid ad krosze
(Etenim deleto Ethnicismo, hæc lex lata) Og seigi pad gudi,
ad eg Mun hallda løg, sem sa madr er vel helldur, og vil1 nu 35
1 vol ed.