Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 90
7 6
RERUM ISLANDICARUM
unclis argenti defæcati, constaret. Si vero liber homo melioris
notæ aut nominis cæsus esset, 300 unciis cædes constabat, alias
majoris, alias minoris.
Hine servos vivos adærandi, seu certo ære æstimandi con-
suetudo, quotiescunque venum dabantur, vel quoties ad dissol- 5
venda nomina alteri Domino in possessionem tradebantur. Quia
igitur servi et Liberi et liberti appellatio sæpius in exponendis
85 juris aliquot quæ afferentur tabellis occurrit, istud præmonendum
de personis erat. De rebus etiam aliquid tale generaliter.
Res hic est, ut et juris consulti locuti sunt, quicquid non est 10
persona. Rerum autem pretii, ponderis et mensuræ appellationes
hic tantum annotare volui, deinceps1 Lectori sæpiuscule obvias.
Appellationes Prætij seu valoris nomina fuerunt: Alen, Eyrer, mørek,
pr^’ hundrad. Alen, quod ulnam sonat, non tantum mensur am de-
notabat, ut postea dicetur, sed etiam pretium, olim et nunc. Et 15
hæc2 ulna prætii inde nornen accepisse videtur, quod olim ulnam
panni Islandici valebat, eum hodie ulna panni duas ulnas pretij
eum dimidiå valeat.
Eyrer Eyrer, eum de pretio sermo, duplex fuit. Alius enim tres
ulnas tales (vide de Bollone, Bollonis filio, et alibi passim), 20
alias sex continebat, et assis magni partern vicesimam, ut ex
sequentibus planum fit. Hoc discrimen ex codice etiam aperté
Merck convincitur. Mørek: Marca porro in rerum taxatione ulnas
prætii 48, seu octies Eyrir valebat. Hane simpliciter Marcam
Islandicam postea appellaturi sumus: Valebat unciam argenti 25
defæcati eum duella: Eyrer Silffurs og pridiung vr ødrum.
Hundrad: Centum sonat, sed quadam consuetudine plus
continet, nempe 120, et ulnæ pretij intelliguntur. Hoc nornen
per assem Islandicum vertemus, cujus nota Ic. Hujus assis partes
sunt: uncia, id est X alner. 30
Sextans XX al. Quadrans XXX al.
Triens XL al. Quincunx L al.
Semis LX al. Septunx LXX al.
Bes LXXX al. Dodrans LXL (al.)
Dextans LL al. Decunx LLX al. ss
Inde As sequitur, Hundrad al., ut dictum est. Quæ voces et
1 deniceps ed. 2 hac ed.