Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 91
LIBER PRIMUS
77
Assis species, licet de ponderibus sæpius usurpentur, tamen cum
etiam As de divisione solidi, ut loquuntur, ut hæreditatis, fundi
et aliorum bonorum rectissimé dicatur, Assis partes hue quoque
accommodare non dubitavi. Quamlibet igitur magnam summam
s pretij aut possessionis per Assem Islandicum nostri connume-
ra(n)t: ut vicessis, XXC, centussis Icc, vel hundrad hundrada;
sic duo, tres, quatuor etc. centusses, ijcc, iijcc, iiijcc. Quod autem
Gilbert. Cognatus adnotavit, veteres in æstimatione rerum, non-
dum introductis nummis, Bove usos esse, sive ad bovis precium
10 omnia æstimasse, unde nornen dXrpeaiflCa interpretatur, id ipsum
de nostratibus loco hoc monendum venit; præcipué paulo re-
centioribus: ad bovis enim fæminæ, sive fordæ, precium reliqua
æstimabant. Ipsa vero Forda F valet.
Ponderum deinceps Appellationes fuere: Mørck, Fiordungur,
is wætt. Marca autem auri et argenti alia erat quam in reliquarum
rerum ponderibus. Etenim marca auri puri et argenti defæcati 8
unciarum pondus habuit. Vbi etiam uncia Eyrir nobis dicta est,
et valebat uncia argenti trientem fere Islandicum. Auri vero
uncia 3 Asses Islandicos. Marca vero aliorum ponderum idem
20 quod semis vel sex unciæ Roma (næ) : Haleffpund dutsk. Tales
vero Marcæ XX pondus constituunt, quod nobis Fiordungur;
quod octies sumptum facit wættam, id est Libras Romanas et
Germanicas 80.
Fuit etiam Pund nornen ponderis, habens libras Islandicas 24,
25 Romanas 12. Mensuras liquidorum per eadem fere nomina
designabant: nempe Marca Liquidorum Marcam seu Libram
aridorum appendere debebat, Sextarij tertiæ parti correspondens,
qui håbet libram cum dimidia, ut Iunio placet. Tales etiam Marcæ
seu libræ Islandicæ XX Fiordung Liquidæ mensuræ faciebant,
30 XII Fiordu(n)gar tonnam Germanicam. Mensuræ aridorum,
ut panni, lintei, restium etc. per cubitum seu ulnam, aut brachium
ligneum, quod pollices seu digitos communes XX continebat.
Mensuræ fiebant intervallorum vel per ulnas, vel pedes et
passus, vel per hostorium, vel per teli jactum (ørdrag), vel per
35 itinera singulis diebus emensa (pingmanna leider). Et hæ qui-
dem terrestres erant. Marinum intervallum visu solo, objeetå
metå aliquå, mensi sunt (padan s em sier fisk a bor di. Item tunno
og half tunno i Logne, etc. Hine Fiskhellge, wika siaffar, ken-
86
Ponderum
appellationes
Marck
Fiordungur.
Watt
Fund
Island.
Mensuræ
liquidorum
87