Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 93
LIBER PRIMUS
79
elocasset, nisi tam opulentus, ut futuros conjuges eorumque
liberos å mendicante inopia vindicare posset; ad quod etiam
jure cogebatur. Ex quo apparet hane prohibitionem mere ci-
vilem fuisse. Indidemque inter servum et ancillam non fuisse
s justas nuptias, siquidem his nihil proprij relictum, ut supra etc.
Immo: Non nisi liberas personas rite contraxisse ex varijs hujus
tituli locis convincitur.
2. Qui lure despondeant?
Quia vero non lieuit privatå voluntate contrahere, merito
io hoc secundo loco despexerunt: Quinam jure desponderent. Nem-
pe proximus hæres masculus, sedecim annos natus vel major;
vel fæmina si hæres esset, ejusdem maritus, præter matrem.
Ea enim vidua lege despondebat. Alioqui fæmina hæres non
conjugata aut vidua å despondendi jure exeludebatur c. i. Quæ
is lex in quibusdam casibus quam æqua sit, non est hic disputandi
locus.
3. Formula contrahendi civilis, etc.
Cum autem alij contractus verbis conceptis fieri debeant,
tum hic maximé præ reliquis istis minime dissolubilis. Sponsus
20 igitur et pars despondens, constituta dote et donatione, dextras 89
jungebant, sponso in hæc verba proloquente: Nefne eg1 votta
i pad vætti, ad pu N. fastnar mier N. Dotter Løgfaust(n)un
og pu handsalar mier Heiman2 fylgio med inningo og efningo
allz peszs maldaga, er nu var vm stund med ockr tyndr og taldr,
2s at viellauso og breklauso4 heillt rad5 oc heimillt. Hos ego testes
præsentes voco, quod tu N. hane fæminam N. (nomina persona-
rum exprimenda erant) sponsione legitimå mihi despondeas, et
vi junetæ dextræ dotem ipsam per plenariam executionem forma-
lis contractus, modo coram testibus expositi, mihi tradas, citra
30 dolum et imposturam, ut contractus bonæ fidei et legitimus sibi
constet.
Hic singula verba suum pondus habebant, suas cautelas et
exceptiones, quas hic nimis longum prosequi. Sic etiam absentes
og ed. 2 Heimam ed. 3 })osz ed. 4 viellanso og broklauso ed. 5 radr ed.