Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 94
8o
RERUM ISLANDICARUM
personas alteram vel utramque amici aut consanguinei invicem
despondebant; requisitå prius partium liberå et integrå volun-
tate. Accessit quoque posterioribus temporibus ritus, quo sponsus
dextram cum sponsa jungens matrimonium verbis conceptis de
præsenti, ut loquuntur, contrahebat.
Multa hic præterea de variis circa matrimonium et nuptias,
circa dotem, cum profectitiam, tum adventitiam, et donationes
parapherna ac antipherna casibus.
4. Pugnantia matrimonii.
De repudiis item et divortiis multa. De stupro, raptu, ad-
Basiisetam- ulterio, incæstu. Quibus omnibus pæna gravissima infligitur. Nec
piexibus tiu- solum his secl etiam basiis, sed amplexibus clandestinis. Basiis
citis pæna . ....... . .
irrogata quidem exiln pæna, si invita ræmina fierent, si consentiente,
trium marcarum Islandicarum. Certa etiam in variis stupri
speciebus pænæ mensura et modus. Liberæ stuprum gravissimum,
ex solutis et sanguine non junctis. Capitis enim diminutione con-
stabat. Hine libertæ stupri pæna fuit exilium. Deinde ancillæ,
90 trium marcarum Islandicarum. Unde quivis de gravioribus illis,
raptu, incæstu, adulterio conjecturam faciat. Nempe capitis
diminutione maxima constabant. Hic etiam cautum, si soluta
prægnans tutorem celasset, ex quo concepisset? nempe tormentis,
å quibus tamen non esset infanti metuendum, veritas extorquenda
erat. Item: Quæ pæna parentem mentitæ? Exilium.
Quæ omnia, si cum modernis statutis et consuetudine in media
Christianismi, ut loquuntur, luce recepta, conferrem, haneque
ad illa accuratius exigere vellem, vereor ne mihi aut exilium,
aut quid gravius subeundum foret. Quod tamen non obstabit,
quin quæ mearum sunt partium suo loco et tempore et coram
iis, quorum hujus rei interest, liberé dicam. Interim hac occasione
monendi nostri politici, ut vel ex hoc veteris seculi rigore ad
libidines et scelera non nimium1 connivere discant.
5
10
15
20
25
30
1 minium ed.