Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 95
LIBER PRIMUS
8l
titvlvs de sfccessione
hæreditaria.
Constituta ratione, qua liberi legitime susciperentur per ju-
stum scilicet matrimonium vel Nuptias, proximum erat tradere,
s quomodo hi tum in parentum, tum aliorum consanguineorum
bona legitime succederent. Fiebant enim successiones fere ab
intestato, olim præsertim (media tamen ætas testamentis non-
nihil tribuebat), ut et hodie. Nihil enim testamento legare,
neque per donationes alio conferre ac å legitimo hærede alienare,
10 sine hæredum consensu olim licebat. Qui rigor hodie, quantum
ad donationes attinet, nonnihil remisit. De qua re in Codice.
Cæterum lus adeundæ hæreditatis cognationis gradibus sic de-
finitur.
i. Tabula graduum successionis hæreditariæ,
15 de jure veteri.
1. Patris matrisve familias defunctorum hæreditatem capi-
unto filii familias: hoc est, ingenui et legitimi et tales qui ad
hæreditates lege apti sint. Atque ita lex excludit incæstuosos,
spurios et ex injustis nuptiis natos. Sonur1 a ad taka arff ad
faudur sinn2 og modur, frialsborinn og arffgeingur.
2. Deinde filia familias (non extante scilicet filio familias;
id quod in sequentibus semper intelligendum).
Videri autem potest hæc lex in filiam familias valdé iniqua.
Præsertim earum nationum respectu, ubi filia famil. filio famili.
25 in successione hæreditaria potior habetur, etc. Sed ut ij, qui sic
sancierunt, rationem forte sui instituti reddere possunt, ita etiam
nostratium hane legem Spartanæ consuetudinis Exemplo et inter-
pretatione emollire liceat. Non enim dubium est, quin, quod lege
å Spartanis statutum est, virgines sine dote nuptum dentur; ex
30 hac nostratium lege aliquando fuerit consequens, ut scilicet filiæ
familias hæreditatis parentum expertes, extantibus nempe filiis
familias, sine dote nubere coactæ sint. Id quod nostrates eum
Spartanis sic statuisse procul dubio rear, quod in negotio gamico
* Bonur ed. 2 binn ed.
6 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, X