Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 96
82
RERUM ISLANDICARUM
virtutes virginales plus quam dotem spectari maluerint. Tum
etiam ideo, ut quibus conjugium indotatum cordi esset, ejusdem
copiam haberent; ad vitanda scilicet dotatæ insolentiæ incom-
moda, etc. Hane tamen legem de filii et filiæ familias imparitate
posterior ætas circa annum 1271 sic mitigavit, ut filius in duabus 5
unciis, filia in una, parentibus succederent. Eodem rursus
neglecto in nepotibus, ubi nepos in solidum succedit; exelusa
nepte etc., ut libr. iij. monendum venit, etc.
Tertio loco ad hæreditariam successionem censetur pater.
Patriam quoque potestatem gerens Dominus Liberti sui vel li-10
bertæ hæreditatem, deficientibus liberis naturalibus et legitimis,
adito. Idem juris est, si libertinorum filii sine liberis decedant;
id quod de eorundem patrimonio intelligendum, ut quod å prisco
Domino profeetum esset. Nam si quid reliquum, ad1 proximos
cognatos devolvebatur. Idem quoque juris, si libertus alium is
manumittat, et sic liberti libertus sine liberis decedat. Hæreditas
primo ad manumittentem libertum, deinde ad pristinum illius
liberti Dominum redit. Quod si libertus bona sua vel per adop-
tionem, vel aliå aliquå ratione alienare et Dominum hæreditate
fraudare tentaverit, Domino manumissionem retractandi jus zo
relictum est, et bona nihilominus, etiam vivo liberto, occu-
pandi potestas. Eademque potestas relictis Domini hæredibus.
IIII. Quartus ad hæreditariam successionem censebatur frater
å/iontiTQioi;. V. Quinta : Mater. VI. Sexta: Soror b^on&TQiog.
VII. Frater åfio/n^TQiog.. VIII. Soror dfio/j.'fjTQia. IX. Filius 25
illegitimus. X. Filia paris conditionis; uterque naturalis tamen,
ut etiam recentioribus constitutionibus declaratum est. XI. Id
quod de fratribus et sororibus illegitimis tenendum, qui his
proximé succedunt, eo ordine quo legitimi. XII. Avus paternus.
XIII. Maternus. XIV. Nepos ex filio. XV. Ex filia. XVI. Avia 30
paterna. XVII. Materna. XVIII. Neptis ex filio. XIX. Ex filia.
XX. Patruus. XXI. Avunculus. XXII. Nepos ex fratre. XXIII.
Ex sorore. XXIV. Amita. XXV. Matertera. XXVI. Neptis ex
fratre. XXVII. Ex sorore. XXVIII. Deficientibus his jam
enumeratis, ex æquo succedunt patrueles; in stirpem scilicet, 35
non capita. Deinde consobrini. Hine amitini eadem ratione
1 aut ed.