Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 97
LIBER PRIMUS
83
servata ubique sexus differentia, ut mares et å maris stirpe
prognati fæminis potiores habeantur in gradu æquali, sic ut de 93
filio et filia familias dictum est.
Hic notandum, jure veteri non esse definitum, utrum fratres
i et sorores å[Mpi&alei<; seu utrinque conjuncti et horum liberi
reliquis, ab altero tantum latere conjunctis et horum liberis, in
successione jure potiores habeantur.
XXIX. Ex remotioribus, utpote sobrinis et sobrinorum
liberis etc., ut quisque sanguine proximus, ita ad hæreditatem
xo primus censetur.
XXX. Tandem vero non reperto1, qui defunctum cognatione
attingeret, bona vacantia istius provinciæ magistratus, in qua
quis obisset, occupavit.
XXXI. Lege etiam obtinuit dXXrjXoxXtjQopofiiaj sive mutuæ
15 successionis Pactum, ex semisse vel etiam triente aut aliter, inter
conjuges aut commilitones receptum; qui ex societate bonorum
seu damni et lueri mutua communicatione invicem devineti essent.
Sunt præterea multa hue spectantia, quæ omittimus, ut si quis
in Gronlandia aut aliis terris non præsentibus hæredib. diem
20 obisset. Quomodo nempe bona relicta, ne legitimo hæredi fraus
fieret, tractanda essent, aliique casus pene infiniti, etc.
2. Tabula exhæredandorum.
Certis porro de causis quibusdam hæreditatem adire non
lieuit, ut sunt:
25 1. Stupidi et sensus communis expertes; his etiam conjugio
interdictum sine consensu tutorum, et liberi ex his nati
exhæredandi erant.
2. Geniti ex libero et ancilla, et contra.
3. Cujus mater post diem 40. å conceptione manumissa est.
30 Natus tamen inter liberos habebatur, sed qui denuo manu-
mittendus esset.
4. Cujus pater å Domina manumissus est, ut ei nuberet.
5. Cujus pater vel mater capitis damnati sint; etiam in con- 94
jugio nati, nisi in exteris nascantur.
1 reperio ed.
6*