Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 98
84
RERUM ISLANDICARUM
6. Parentibus mendicis natus et ipse hostiatim educatus; quam-
diu sc. hostiatim vivit et triennium å mendicationis tempore
proximum. Excipe morbo aliquo affectos. Hujus supra
fuit mentio.
7. Infans nisi vivus edatur et cibum capere possit, ad hære-
ditatem non pertigit. Quamvis scilicet post diem å con-
ceptione 40. hæreditas aliqua obtigisset.
8. Quorum pater octogenarius sine hæredum consensu uxorem
duxerit, alias hæreditates quam patris adeunto etc. Nole-
bant enim senem liberos procreare, quos per ætatem susten-
tare non posset; si inops, sin dives, vetitum senis hære-
ditatem per nuptias non necessarias å primis hæredibus
alienari. Vide pænam secundarum nuptiarum, de jure civil.,
et quod sine filiorum consensu aut defuncti concessione non
licuerunt.
9. Liberi ex posteribus nuptiis in bigamia suscepti exhære-
dantur.
10. Fæminæ etiam natorum parentem celantes.
11. Si quis hominem spe adeundæ hæreditatis necavit, per se
vel alium, occisi hæreditatem nunquam adito etc. Sunt et
alia hujusmodi, etc.
3. De Tutelis.
Qvia sæpe pupillis et infantibus hæreditates obtingere solent,
Legem de tutelis eodem titulo nostri conjunxerunt non minus
prolixam quam variam; cujus summa est: Tutelæ jus hæreditariæ
successionis or dinem sequitur. Viris enim ante 16. æta. annum,
fæminis ante 20., hæreditaria bona usurpare non licuit; nisi
viduis, si nupsissent legitime. lis etiam ante 16. annum bonorum
suorum ususfructus lege concessus est, ut et cognatorum tutela,
ad eas jure cognationis pertingens. Tutelæ similis est cura sive
curatio: furiosi, prodigi, muti, surdi, vel alioqui perpetuo morbo
laborantis; omninoque omnium qui rebus suis prospicere neque-
unt; majorum sc. quam qui pupillorum nornen merentur. Vtraque
autem Tutela nempe et Curatio vel legitima est, vel dativa: Le-
gitima, quæ ipso jure et lege cuipiam competit. Dativa, quæ å
legitimo tutore vel curatore, vel å quopiam inpropria potestate res
5
10
15
20
25
30
35