Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 99
LIBER PRIMUS
85
suas habente (ut hic jam curationis nornen nonnihil extendamus)
aliis datur et refertur. Hæc enim tutelæ et curæ quædam trans-
latio jure veteri et novo obtinuit. Porro hic tutores et curatores
non tantum ob bona tuenda et curanda, sed etiam ad pupillos
5 aliosque natu majores pupillorum vicem gerentes jam inopes et
egenos alendos et educandos dati. Servata exceptione de men-
dicis non alendis supra etc. Hine Omagabalkur.
4. De fundis intra certum tempus repetendis.
Ad hæreditatis occupandæ et usurpandæ iustam ætatem
10 quum quis pervenisset, si quæ bona immobilia ad ipsum lege
pertinentia tutorum mala fide aut ineuria alienata fuissent,
eadem repetendi certum tempus et modus describitur. Et tempus
quidem decem annorum utilium, ut periti juris loquuntur. Hoc
est: ex quo tempore quis scivit bonorum possessionem sibi
is competere, eaque sive per ætatem sive quæcunque alia, quæ pro
legitimo repetitionis impedimento æstimantur, petere potuit:
ut sunt furor, imperitia, etc. Modus vero repetendi et casus
eodem spectantes, tum laté, tum distineté exponuntur, ut vix
in ipso jure civili quicquam distinetius. In quam materiam, ut
20 plærasque brevitatis studio, falcem non immitto.
5. De fundorum limitatione et distributione.
Vt vero quis fundis et prædiis sive urbanis sive Rusticis le-
gitime uteretur, Leges de agrorum distinetione accesserunt, quæ
vel per aggerem, vel rivos piscosos et flumina, vel per limites
25 saxeos, nonnunquam horum loco colliculos vel monticulos terræ
peculiari ratione insignitos, vel in sylvis per arbores peculiares
fiebat; vel alioqui ductas ab uno certo loco ad alium lineas
visuales horizontem recta intersecantes. Quibus limitibus nomina
propria indiderunt, ut ad posteros facilius transmitterentur.
30 Prædium autem unum et idem si ad piures dominos spectaret,
Domuum, agri, paseuorum distributio et æquatio fiebat, omnium-
que commoditatum hue spectantium, ut sylvarum, piscaturæ,
Aucupii et lignationis in locis maritimis ubi fluctus, ut alia, sic
etiam ligna sive arbores, undarum alluvione excoriatas, magno
35 procurationis Divinæ argumento (in qua agnoscenda et extol-
96
Prædium ur-
banum et Ru-
stieum non
loco sed usu
eum iuris con-
sultis distin-
guo: ut præ-
dium urbanum
sit, quod ha-
bitationi in-
servit ubieun-
que sit, sive in
urbe, villis vel
pagis etc. Is-
landic. adsetur