Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 100
86
RERUM ISLANDICARUM
lendå me tavtologiæ non piget) in littus ejiciunt. Hæc fundorum
et ad fundos pertinentium commodorum æquatio, semel legitime
facta, nunquam iteranda1 fuit aut infri(n)genda. Sed ut luerum sic
periculum et damnum singulorum proprium fuit, non commune.
TITVLVS DE CONTRA C TI B VS
Qvum itaque quis in hæreditatem justé concessisset, quia etiam
in commerciis humanæ societatis nervus quodammodo situs est,
de contractibus Leges additæ, de emptione, venditione, locatione,
conductione rerum, sive mobilium, sive immobilium. De servituti-
bus item, quas reales Jurisconsulti vocant, quæ in quo sunt apud
illos discrimine, ita fere apud nos. Est autem servitus realis
seu prædialis conditio, qua jura unius prædii minuuntur, alterius
augentur {Itank vernacule), vel etiam agendi habendive jus
aliquid in alieno prædio, ad sui prædii emolumentum. Hic quoque
multa de pecudum aliarumque rerum legitima æstimatione ad
usuram cavendam; deque earundem possessione et cura, ne aliis
damnum importent, per usum scilicet alterius agri aut paseuorum
illicitum; qui per justum contractum fit licitus. Proindeque de
aliis legitimi contractus pugnantibus; utpote de contractib. il-
legitimis juridico2 processu infirmandis. De furto, Rapinis et
horum maleficiorum variis speciebus et pænis. Summa: Quo-
modo cui suorum bonorum ususfructus legitime et sine alterius
injuria constare posset, et quomodo damnum alterius bonis
illatum resarciri debeat. Denique quomodo contractus et com-
mercia terra marique rite exerceantur. Quocirca etiam jus nau-
tieum hue pertinet: Farmannalaug (der Soerecht).
TITVLVS DE H O MI CID I O,
qvi omnes injurias in famarn, corpus vel vitam hominis
illatas continet, etc.
Cæterum licet commercia vitæ humanæ optimis legibus fuis-
sent constituta, tamen experientia olim et nunc testatur, quam
ægré, quam difficulter sit legibus å multis obtemperatum. Unde
variæ in vita communi contentiones, de rebus etiam minimis,
5
10
15
20
25
30
1 iterenda ed. ^ juredico ed.