Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 101
LIBER PRIMUS
87
nedum amplis bonis, locupletibus prædiis, patrimoniis, hære-
ditatibus, quæ priscis sané temporibus vix sine sanguine diremptæ.
Imo ex verbere aut verbulo, nedum vulnere, infinita mala exorta,
cum plurium etiam nece conjuncta, animis vindictæ cupiditate
s ferventibus. Quibus malis ut modus et meta aliqua poneretur,
titulus de homicidio conditus est: Nobis Wiigslode; qui omnes
injurias famam vel corpus humanum tangentes complectitur;
itaque etiam hic de verbis injuriosis, quia scilicet hine sæpe ad
reales illas injurias, quæ in ipso facto consistunt, ventum esset.
10 Hæc vero lex reliquas sui varietate vincit, miro et multiplici juris
processu. Non solum itaque homicidium, sed etjam vulnera
graviora (puta cæde parum distantia, quæ corpus vel membrum
aliquod perpetuo inutile redderent) nunc exilio, nunc gravius
pro circumstantiarum varietate, plectebantur. Erant enim etiam
15 quædam injuriæ impunito vel minus punito homicidio intra
certum temporis et loci terminum (quantum nempe Iaculi vel
Sagittæ ictu circuari poterat: Ørdrag: P(ad) er wettfange)
vindicandæ.
Homicidium vero involuntarium aut furiosi certo modo
20 plectendum. Habuit etiam plagium, habuit aixoxei^la suas
leges; ai'xoxeiQCa autem hic duplex: aut mente capti, aut compo-
tis mentis. Compotis mentis, aut necans, aut saltem vulnerans,
ad dolum malum alteri cuipiam faciendum, qui facti vulneris
autor falso accusaretur. Definita omnibus his pæna non levis
25 reperitur. Porro homicida trina confessione, nempe apud tres
colonos, ei loco, in quo cædes facta est, maxime vicinos, de
proprio scelere testari debebat, ante ejusdem solis occasum, quo
cædem fecisset. Sin minus homicidium nefarium, hoc est nulla
ratione expiandum, decernebatur, nisi vitæ propriæ et bonorum
30 omnium jactura, Mord. Hine tamen certæ exceptiones, quas
videris alibi. Homicidii vero compensatio ad hæredem legitimum
pertingebat, præterquam quod ad matrem superstitem tertia
pars redundaret, patre vel fratre cæsi existentibus hæredibus.
Ad Tutorem etiam vel curatorem hæredis occisi, si pupillus
35 esset, vel pupillo similis. Vel si foemina nupta hæres esset, ad
ejusdem maritum triens compensationis pro homicidio factæ
redibat, tanquam susceptæ molestiæ in illa juris executione
honorarium. Wigsl. 62.