Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 103
LIBER PRIMUS
89
CAPUT IX
Monomachiæ Leges et Sacramenti Ethnicorum ritus.
IOO
Et constitutiones jurls Islandorum sic leviter degustasse sat
erat. Fuerunt autem præterea alia quædam consuetudine recepta, ista tamen in
5 quamvis in jus scriptum sive iuris codicem non relata; quæ perinde hlston.ls ,ma-
ut jus scriptum valebant. Tales sunt Monomachiæ leges et sacra- periuntur
menti exhibendi ritus. Monomachiam vel singulare certamen
inituri scamma vel spatium quoddam, quod non excederent,
positis terminis describebant; idque vel fosså aut sulco facto vel1
10 Lodice seu stragulo quodam pedib. certantium substrato. Vnde
si alteruter profligaretur, trib. marcis argenti defæcati salutem
redimere tenebatur. Qui humum cruore prior tinxisset, victus
censebatur, idque ut apparet, in certaminibus minus seriis, tan-
quam ludis gladi(a)toriis; vel describebatur Martis illis campus,
15 facto circo quopiam materiali2, ut per cancellos ligneos aut aliud
simile; et hi cancelliHeslesteingur dicti sunt (inde etiam Phrasis,
ad hasla audrum voll: idem quod Bioda a holm, ad singulare cer-
tamen provocare). Idcirco quia forsan cancellis istis primum
corylus, qui Haselbawm et Haselnuszbawm dicitur Germanis,
20 materia fuerat. Vt appareat hane rem et rei appellationem ex
iis terris acceptam ubi coryli naseuntur. Victor autem (in hoc
certamine magis eruento) omnium bonorum victi hæres evasit
(par var veigid til arffs). Partå vero victoriå, é vestigio taurus
immanis productus est, quem si victor unico ictu non interficeret,
23 victi cognatis contra victorem agendi jus fuit. Quibus Mono-
machiæ legibus Egillus Scallagrimus nostras non semel vicit, et
in amplissimas possessiones victorum successit. Ea consuetudo, 101
ut minus æqua, circa annum 1006. abrogata est. Quin etiam
duello lites forenses de prediis, hæreditatibus, dotibus nonnun-
30 quam diremptæ, ita ut bona controversa victori cederent, sine
majore jactura bonorum victi. Idem autem juris, sive quis ad
duellum postulatus recusaret, sive certando vinceretur. Erat
etiam quoddam mirabilius duelli genus, quod in capacissimo vase
superné clauso exercitum est; ubi etiam baculus ligneus, cubiti
1 fosså — vel ajd. AJ. 2 Add. AJ.