Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 104
90
RERUM ISLANDICARUM
longitudine, ensis loco fuit. Quo certamine Thorgisellus ørra-
beinius nostras Randidum Scotiæ dirum pugilem superavit. Vtro-
bique autem obtinuit, ut provocatus priore loco ensem (vel quod
ensis loco erat) vibrando feriret. Etenim hoc seculum conflictus
non præcipitabat, sed per vices quasi manum conserentes ferie-
bant, ut Saxo vere annotavit. Erant enim præcipué in illa aperta
Monomachiå (quam sic a(p)pello respectu ejus, quæ in vase
concluso fiebat) Galeå, Clypeo, ense et hasta instructi pugiles.
Cujus rei lib. 2. quædam exempla dabuntur, ubi de gestis celebri-
um Islandorum. Talis Monomachia fuit.
Sacramentum Ethnicorum hic commemoro, quo veritatem
inprimis asserebant vel criminis alicuius suspecti, vel aliquid
magni momenti sine testibus asserentes, vel fædere sociali unus
alteri fidem jurantes, hoc fere ritu. Cespitem oblongum veluti
laminam quandam, humo excisum et in fornicis morem surgen-
tem, ita ut fines ambo humi affigerentur, de veritate testaturus
subire jussus est. Super quem si nullo fulciente non corruit
fornix ille cespititius, fidem meruit, sin minus, criminis falsi
damnatus est. Non sane illud suum sacramentum Ethnici minore
cum religione præstabant, quam hodie passim suum jusjurandum
Christiani.
102 Pad war skyrsla i tyd Høskulldar ad ganga skylldi vnder
Jardar ?nen, pad er torfa var ristin wr welli; skylldi Endarner
vera1 faster i wellinum2. Enn sa madur er skyrsluna skildi framm
flytia, skylldi3 par ganga under. Pa vard sa skyr, eff torffan
fiell ecki d hann; oc ecki4 pottust heidner menn eiga minna i
abyrgd5, pa er slyka hluti skylldi fremia, enn nu pikiast6 eiga
kristner menn, pa ed skyrslur7 eru giørvar etc. Laxdæla.
Sin eodem Sacramento fædus erat feriendum, hastam fornici
pro fulchro supposuére, sub quo etiam confæderandi duo, tres
pluresve consistentes cruorem manibus, aut aliunde, ferro elici-
tum una miscebant: ad mutuam fidem hoc pacto obsignandam,
quare hoc ritu potissimum zb 2v/i[id%Mov sancitum et juratum
est; ut sic Confæderati velut quidam 2v^uaX°l xai enf^axoi
essent; ubi id præcipué unicuique incumbebat (præter mutuum
auxilium quo in vita unus alteri devinctus erat) ut uno cæso
1 vora ed. 2 wellinnn ed. 3 skystdi ed. 4 ockt ed. 5 abrygd ed. 6 J)idiast ed. 7 skyrsler ed.
5
10
15
20
25
30
35