Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 105
LIBER PRIMUS
91
reliqui superstites, sive unus ille, sive piures, tov 2vfi/rdxov necem
quavis ratione ulciscerentur; idque elicitus corpore cruor signa-
bat; etiam sanguinem, adeoque vitam, in mutuam salutem vel
ultionem impendenda (Vide hist. de Gisla Surszon).
5 Sed et hunc ritum aliqualis pænæ, subjectionis vel satisfactio-
nis loco usurpatum reperi; cum peccatum vel offensa aliqua hoc
pacto luenda fuit, ut nempe quis sub terreum fornicem, aliqua
tamen ratione suffultum (quia tum sacramentum nullum suberat)
semel aut iterum subiret. Hann atti ganga vnder tuø Jardarmen.
10 Hine quidam, cui de offensa hoc pacto satisfactum est, gloriatus
est, adversarium suum infra sues dejectum: (Nu hefe Suyn beygt
hann. Vid. Vatzdælu, etc. Sues enim rostro tantum, non vertice,
humum subnitrant).
CAPUT X
is De Mutatione Religionis Islandorum.
Qvod de priore statu Reipub. Islandorum reliquum adhue
videtur, Religionis mutationem concernit: quæ in annum Aristo-
cratiæ 126. (å primo incolarum ingressu si numeres), id est:
Annum Christi 1000, incidit; ubi etiam totalem, ut sic dicam,
20 mutationem intelligo, non particularia certamina et labores,
quibus plusquam 50 annos in Christiana religione indaganda
sudatum est.
Olaus Tryggo nornen habuit inter Norvegiæ Reges quidam;
non solum Norvegiæ, sed totius Europæ Imperio dignissimus
25 heros; quicquid alii, sive per inscitiam et ignorantiam historia-
rum, sive per invidiam criminentur. Hic cum in exteris militiæ,
non tantum Castrensis, sed etiam Christianæ, non dicam tyroci-
nia, sed magnos profeetus fecisset, videretque tempus jam esse,
quo sibi per Regii Sanguinis lineam et successionis ordinem
so Norvegiæ regnum adire liceret, Patria jam aliquot annis imma-
nis monstri, Haquini Maligni et Divitis (utrumque enim cogno-
men habuit) Præfecturå et tyrannide fædatå, Regios animos et
audaciam occupandæ Norvegiæ sumebat Anno Domini 996. Deo
optim. Max. motus tam Heroicos gubernante, et in præsentissimis