Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 106
92
RERUM ISLANDICARUM
Haquini istius asseclarum1 insidiis, aliisque periculis sæpius obiec-
tis, ad divini Numinis gloriam et multorum salutem secundante.
Pronepos vero Haraldi Pulchricomi, Monarchæ Norvegici Anno
Christi 932. demortui, ex maribus descendens, ille Olaus fuit.
Qui non tam Regni obtinendi, quod ipsi tamen jure debebatur,
cupiditate quam majoris et augustioris rei audendæ studio Nor-
104. vegiam adiit Anno prædicto simulque Monarchiam obtinuit,
cæpitque veteri religioni Ethnicorum extirpandæ totus illico non
sine fructu incumbere; quæ res ab huius Olai patruo magno
parum feliciter circa ann. C. 933. aut quartum (Haquino nempe
Adalstenio, qui in Anglia religionis Christ. semina imbiberat)
tentata meliores successus nunc experta est; quamvis non sine
maximis et difficil(l)imis certaminibus, prout ex huius Herois
vita in historia Norveg. descriptå cognoscitur. Hic, inquam,
Norvegiæ Rex secundum Deum opt. max. totalis conversionis
autor fuit Nostratibus. Antea vero in particularibus fidei in-
dagandæ certaminibus Thorvaldus quidam Conradi filius de
Giliå, Borealis Islandiæ civis, laudabilem operam navavit. Qui
post longinqui orbis peregrinationem et fidem ae baptisma sa-
crum in Saxonia Germaniæ susceptum quendam Fridericum,
melioris fidei Professorem, secum in patriam adducens religionis
Christianæ præco extitit circa an. 982. In quo proposito cum
Thorvald, minus quam sperabat proficeret, vale patriæ et penati-
bus dicto, exacto quadriennio secessit, Græciå, Syriå aliisque re-
motissimis terris peragratis, Constantinopoli feliciter mortuus.
Interim tamen inde factum existimamus, ut Anno Christi 984.
ædes sacræ quibusdam Islandis in usu esse cæperint.
Cæterum Norvegus ille Rex Olaus, cum jam in Norvegia
negocium fidei ad bonam frugem promovisset, velletque de Is-
landiå et insulis vicinis aliquid tale tentare, misit huius rei gratia
Stephnerum quendam ad Islandos, Islandum. Sed irrito conatu.
Misit deinde alium, circa an. 997, Thangbrandum nomine,
Sacerdotem officio, qui quamvis difficulter, apud quosdam tamen
nonnihil profecit. Nec desistit in sanctissimo proposito Rex
laudatissimus: Qui Islandos in Norvegia prius sacro fonte ablutos
tertium in Islandiam ablegavit, Gysserum quendam cogn. Album
5
10
15
20
25
30
35
1 Add. AJ.