Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 108
94
RERUM ISLANDICARUM
Cathedra
Scalh. fundata.
Schola Island.
Religio adole-
scens
syncerior
Gyss. Scalhold.
Episc. II.
107
Episc. Hol.3
fundatus
Vrbano et avito, Scalholltia, in Islandia Meridionali sito funda-
vit. Cathedræ etiam scholam aliqualem adiunctam habuisse legi-
mus, ex qua Ionas Ogmundus Holensis et Colerus Vicensis in
Norvegia Episcopi exierint.
Hic monendum, quod et alibi annotavimus, Religionem s
sacram apud primos huius gentis Episcopos Synceriorem viguisse
quam posterioribus temporibus, ubi nempe pontificio fermento
magis magisque infecta est. Id quod vel ex sacerdotum conjugio,
aliquot Episcoporum tempore nequaquam interdicto, colligimus.
Nam et hic Isleifus Scalh. Episcopus primus uxorem duxit Dal-10
lam, Thorvaldi de Halse in Fnioscadal filiam, ex qua filios tres
reliquit, Anno 1080. decedens.
Successit Isleifo trium filiorum unus, avo cogn. Gysser. Hic
maximis animi corporisque dotib(us) prædicatur. Erfordam ubi
et pater bonis literis operam navavit, et plurimas alias terras is
vidit et urbes. De ipso Haraldi1 Crudelis, Norv. Regis celeber-
rimi, tale judicium fuit: Gysserum ad tria hæc satis aptum
fuisse: ut vel Regem seu terræ præfectum et belli Ducem et
Ecclesiarum Antistitem ageret. Mira sane ipsius autoritas apud
novitios Christianos in patria inde apparet, quod is leges de 20
decimis primus omnium, nullo refragante2, per Marcum Sceggi
f. Nomophilacem, Anno 1097 ferri curaverit. Is Anno 1081,
cum pater Isleifus nuper decessisset, ab exteris reversus noluit
in terram descendere, multo minus conventus incolarum fre-
quentare Episcopatum refugiendi studio, donec cognosceret Gut- 25
tormum quendam in Episcopum Scalhold. designatum. Qui deinde
in primo conventu, quo sui copiam Gysserus faciebat, oblatum
munus constanter recusavit; ita ut Gysserum ad illud idem
suscipiendum Incolæ mox adegerint. Qui jam quadragenarius
Pontificem Rom. salutans ab eodem ad Moguntinum Episcopum 30
ordinandus amandatur Anno 1082. Et Anno sequente Cathedram
adit. Vxorem quoque hic habuit, Stenunam Thorgrimi filiam.
Hujus Episcopatus Anno 26., id est Christi 1106, in Boreali
Islandia peculiaris Episcopatus fundatus est. Quem primus gessit
Ionas Ogmundus, vir magni nominis ex meridionali Islandia 35
oriundus. Is jactis in schola Isleifianå bonarum literarum fun-
1 Horaldi td. 2 refragrante ed. 3 Hold. ed.