Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 109
LIBER PRIMUS
95
damentis exteros invisit, Romam usque penetrans. Deinde cum
in aula Svenonis Alfivii Daniæ regis aliquantisper vixisset, in
patriam reversus Episcopus designatur Islandiæ Borealis. Qui
similiter salutato Pontifice in Daniam ad Lundensem Archi-
s episcopum ablegatur. Hiallta vero nornen fuerat, provinciæ
cujusdam Borealis Islandiæ Hialltædal Eponymo. Qui etiam
ibidem prædium Vrbanum habuit, olim Hoff, postea Holas
dictum. Istius Hialltæ relicti filii novum Religionis novæ Anti-
stitem et Episcopum, prædictum Ionam Ogmundum, adeo cupidé
10 amplexi sunt, ut ad Cathedralis Ecclesiæ fundationem hæredium
illud suum Hollense libenter impenderent. Fratrum uni Oxerus
nornen (vel Taurea), qui antea Holis ædem Sacram extrui
curarat, tantæ magnitudinis, ut Islandia parem non habuerit.
Lignea hæc fuit, ut et multæ aliæ, sed tecto plumbeo. Quæ et
is ignoto casu conflagrasse fertur, aliå, multo inferioris magni-
tudinis, substitutå. Quam hic Ionas Ogmundus diruit prioris
istius amplitudinem novæ ædis restauratione affectans. Cuius, i
Ogmundianæ nempe ædis, vestigia Cathedra Holensis etiam-
num retinet, subinde å variis, prout usus postularat, refecta.
20 Saxa vero hic Episcopus in vicino monte versus Euronotum sito
effodi primus curavit, lateres referentia tum colore rubeo, tum
materia quoque sectili. Vnde altare templi et gradus juxta
altare fieri fecit. Unde etiam successu temporis totum ædis
pavimentum constratum est. Iuxta templum occidentem versus
25 Gymnasium extrui jussit, ubi et linguæ latinæ tyrocinia juventus
exercuit. Annotarunt enim curiosi annalium scriptores templi
architectum, Thoroddum nomine, tanti fuisse ingenii et acuminis,
ut ex auscultatione Grammatices, in schola templo vicinå pueris
inculcatæ, artis præcepta imbiberit. Fertur etiam Episcopus
30 scholastico cuidam Epistolas et Amores Ovidii manibus ex-
cussisse, cui ista legenti ex improviso supervenerat. Ludimagister
traditur fuisse quidam Gislaus Finnonis, natione Gotlandus.
Quæ idcirco annotavi, ut appareat Islandos nostros linguæ
Latinæ jam tum fuisse studiosos. Ex hac enim schola Holensi
3s multi posteriorum temporum Episcopi et Abbates prodierunt.
Hoc Ionå Episcopo dira fames provinciam Hunavatzthing Bo-
realis Islandiæ attrivit; ad quam avertendam votum de Ecclesia
Thingeyris fundandå factum est, Episcopo templi fundamenta