Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 112
DE REBVS I S LAN D O RVM
LIBER SECVNDVS
Aliquot celebrium Islandorum vitas continens.
Aristocratiam Islandorum hactenus å suis causis, quoad
ejus fieri potuit, libro i. exposuimus. Eadem porro ab effectis
describenda venit, h. e. dicendum quos qualesve alumnos tulerit s
hæc Respublica. Aliquot ergo celebrium Islandorum vitas hoc
secundo libro complectemur, ut vel hine conticescant, qui gentem
nostram Latronum collegium et nebulonum colluviem tantum
fuisse calumniari soliti sunt.
Hic vero quod de Islandis nostris referam primum, quamvis 10
non præcipuum, quo se multi magnos jactitant, sanguinis ortus
et nobilitas occurrit. Cuius non idcirco meminisse juvat, quod
maximam hic laudis materiam statuamus, sed quia historiæ pars
est minimé contemnenda. Et quia nobilitatem generis tum
demum præclaram censeamus, quum ad hane ornamenta virtutis, is
nobiles decentia, conjuncta fuerint. Quorum utrunque si in gente
Islandicå, quantum bona fide per historicam veritatem et innatam
generi nostro modestiam licuerit, monstravero, non prorsus
illaudatam reliquisse videar.
Asserimus igitur præcipuos Islandiæ incolas et gentis nostræ 20
conditores (piures enim Ingulpho illo superius commemorato
Synchroni fuerunt) non solum Regum, Ducum, Baronum et
Nobilium sanguine progenitos ac ortos, sed etiam Reges non-
nullos, Duces, Barones, Nobiles eisdem oriundos. Cuius rei
112 antequam exempla subjungam, notandum est horum quatuor 2s
graduum Nobilitatis discrimen apud veteres Norvagos.
Reges, Duces Primus Regum seu Monarcharum fuit, omnibus notissimus.
Alter eorum, quos sua lingua Jarl appellabant; quorum dignitas
Ducum officio et potestati respondisse videri potest. Secundus