Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 113
LIBER SECUNDUS
99
enim Jarl å Rege, in provinciis, quas administrabat, absente
Rege vice rex habitus. Hane dignitatem adeptis LX virorum
satellitio stipari fas erat, ex lege Haraldi Pulcricomi N.R.,
quos et hoc ritu creari jussit: Rex huius dignitatis candidato
5 de Zonå gladium, de collo elypeum suspendit. Impositoque hoc
dignitatis titulo Jarl (nos Ducem vocabimus) ad Regii solii
Subsellium, quod dueum erat, deduxit. Ducibus Norvegicis tertia
pars reddituum suæ provinciæ cedebat. Quibus provinciis ante
Norvegiæ Monarchiam Reguli præfuerunt, Fylckis Kongar
10 appellati. Paulo autem ante finem periodi Regni Norvegiæ Jarl
exolescere et Hertogie Dux appellari cæpit; ut in historia Ha-
quini Regis Sculerus Hertogie; sc. ut appareat eandem dignita-
tem, nomina tantum diversa fuisse.
Tertio loco fuere, qui Herser Norvegis; Britannis Barones;
is Saxonibus Comites dicti. Eiusmodi 4 aut piures unius Ducis
imperium agnoscebant; nihilominus XX Satelli(ti)bus continue
uti pro sua dignitate jubebantur. Erant et hi in suis præfeeturis
potestate politica instructi, ante quos etiam, non præsente Rege,
signiferi ibant, si ad arma concursum esset. Herser itaque Ba-
20 ronum ut Jarl Ducem intitulabimus; quamvis alibi Jarl Baronem
vocare soliti simus, sed id minus apposité, nam hane dignitatum
differentiam postea ex Antiquitatibus Norvegicis eruimus.
Quarta dignitas fuit Nobilium communi nomine sic dictorum:
illis Lendur madur. Fueruntque illæ præcipuæ inter nobili genere
25 ortos differentiæ. Nam nunc Aulam et Aulicorum dignitatis
titulos omittimus. Vt igitur assertioni nostræ de Nobilitate Is-
landica fidem faciamus, sequentes Genealogias, in gentis nostræ
antiquitatibus anxiå sedulitate distineté descriptas, attexere
operæ precium fuerit. Sed non ita nudas genealogias, quin simul
30 quarundam rerum gestarum accedat commemoratio: ut quas
virtutes ad generis claritatem conjunxerint Principes gentis Is-
landicæ perspieuum evadat.
Sit igitur primo loco Ingolphus reliquorum antesignanus et
fratrum etiam supra commemoratorum tertius, Hallstenius
35 (nam et hic ex patria extorris, Haraldianæ Potentiæ impatiens,
in Islandiam migravit), quorum hic Ducem Norvegiacum At-
lantem, cogn. Gracilem (mioffua), ille Baronem Fyrdafylcensem
* Haselsteinn ed. 2 Lund- ed.
Dueum Satel
lit^ i)um.
Duces crean-
di ritus
Dueum reddi-
tus
Barones
Nobiles
113
Ingolfur et
Hallsteinn1
La ndna mamentfi
7*