Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 114
I oo
RERUM ISLANDICARUM
Norveg., Aquilam nomine, patres habuerunt. Qui quomodo novæ
gentis in terrå nova condendæ facinore primi claruerint, supra
ex relatione appellationum Islandiæ, ubi etiam fuit de gentis
primordiis, notum est; quæ hic non repetimus; quin potius in
eandem stationem piures accersimus. s
Ingulpho itaque Synchronus fuit Barderus Snæfellsas cogno-
Bardur minatus, quasi Nivei montis Deus; utroque parente Regio satus;
Snafeitas cujusmocJi ;n0 Seculo Reges fuere. Patrem enim habuit Dum-
bum, extremæ Scandinaviæ veteribus appellatæ Regem; qua se
å meridie ex mari Balthico sinus Boddicus et å septentrione 10
opposité fere alius ex Oceano occidental! notabilis sinus in-
fundit. Dumbur kongr ried fyrer hafsbotnum peim1 er ganga
i Landsudr af Risalandi2, enn fyrer sunnan3 er haf fad, er
nu er kallad4 dumbs haf. Liggia par i Mor g smalaundt etc.
W attzhyrna. 15
Ab hoc Dumbone sinus Boddicus olim Dumbshaf .1. Dumbi
mare vel æquor dictum est. Sinum vero Boddicum D. Chytræus5
114 in Synopsi Arctoi orbis Chorographica Bothnicum appellat
(magis antiquitatibus convenienter meo judicio quam qui Bod-
dicum) et terram å septentrione huic sinui adjacentem Norboth- 20
niam (hane statuo fuisse Dumbi provinciam seu ditionem, nam
ut modo retuli apud nostrates Dumbr kongur ried fyrer Haf s
botnum peim), eamque dividit in Vestbothniam et Ostboth-
niam.
Huius antiquitatis vestigia etiam repperio in nova Europæ 25
Mappa Rumoldi Mercatoris. Vbi circa hunc tractum maris
annotatum est: Dombshaff pro Dumbshaff; sed quod terræ
aliquam portionem denotet, sinui isti occidentalis maris vicinam;
quem, ut ex Mappis videre est, sinui Bothnico fere opponi dixi-
mus. Quem leviculum errorem Geographis antiquæ nominum 30
originis ignaris facile ignoscimus.
Huius igitur ditionis Regem Barderus patrem habuit; Ma-
trem vero Miøllam, Regis Kuenlandiæ filiam. Est autem Kuen-
landia, ut ex pervetusta Mappa didici, ex latere sinus oceani
occidentalis modo commemorati, quod Norvegiæ limites spectat, 35
Finmarchiam versus, ditio sita. Barderus adhue puer in familia
Dofronis cujusdam Gigantis Norvegici in Dofrafell educatur.
1 J)ein ed. 2 Kisa- ed. 3 dunnan ed. ^ kollad ed. u Cytheræus ed.