Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 115
LIBER SECUNDUS
IOI
Vbi cum ex ephebis excessisset, Dofronis filiam Flamgerdavi
uxorem accepit. Erant autem veteres isti natura in primis Sagaci
et somniorum interprætatione multa pol(l}entes, ut et hic Bar-
derus; qui cum somnium haberet, unde Haraldi Pulcricomi,
s Norvegiæ distributas inde å Nori temporibus provincias ad
monarchiæ formam redacturi1, fatum præsagiebat, Anno ætatis
suæ 18. Dofronis lares reliquit. Somnium vero tale fuit. Arborem
secundum quietem vidit, é foro hærili enatam. Cuius rami extra
domus parietes sese exerentes totam visi sunt Norvegiam
locomplecti; inter quos unus colore præ reliquis splendido. Id sic
interprætatus est ipse Barderus: Regio sanguine ortum quen-
dam juvenem å Doffrone educatum iri, cuius posteri in Norvegia
late dominarentur; quorum unus præcipue aliquid novi esset
daturus. Respondit elapsis aliquot postea annis præsagio eventus:
15 Haraldus enim Pulcricomus Norvegiæ Monarcha apud Doffro-
nem ab anno ætatis quinto ad decimum educatus est. Idcirco
Dofrafostre, å Dofrone2 enutritus, dictus. Cuius filii et Nepotes
postea rerum in Norvegia potiti sunt. Ex quibus quamvis alii
Olaum Crassum Norveg. R., alias Sanctum vocatum, Christianæ
20 fidei, ut illis placet, in Norvegia præconem, per Ramum illum
splendidum interpretati sunt, mihi tamen secus videri non dis-
simulo.
Primum namque iste Olaus longiuscule petitus ramus (interim
tamen Ramus), nempe Pulcricomi abnepos. Deinde erat Pulcri-
25 como pronepos ejusdem nominis, Olaus cognomin. Tryggo,
cuius mentio fuit supra, qui Crassum illum, ut regno ita Christia-
næ fidei indagatione præcedebat: multo majores difficultates
ut veri est simile (ardua namque tantarum rerum principia)
in eo negotio sustinens quam ille alter; nec minores fructus
30 faciens, ut historiarum conscio non est obscurum. Quin igitur
per Ramum istum splendidum suæ stirpi (Haraldo Pulcricomo)
proximo adgnatum, filiorum unum interpretemur, Haquinum
nempe Adalstenium, cuius etiam supra memini, quique primus
omnium hoc novi dedit, ut de Religione mutandå aliquot cum
35 subditis certamina habuerit, quamvis conatu irrito. Nihilominus
ipse Haquinus Christianæ fidei tenax vixit, qualem etiam aulam
habuisse vero simile est. Sed ad Barderum redeo. Qui Doffronis
1 redigentis ed., corr. AJ. 2 Defrone ed.