Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 116
102
RERUM ISLANDICARUM
familiå relictå in Halogiensem Norvegiæ provinciam secessit;
ubi prima conjuge Flamgerdå defunctå, Hertrudam filiam Ba-
ronis Norvegiaci, Tolonis cogn. divitis, Hins Audga, sibi matri-
monio jungebat. Filias habuit Barderus ex priore conjugio 3,
ex posteriore sex; quarum hæc sunt nomina: s
1. Genealogia.
Barderi posteritas ex priore conjugio.
i . — ~1.
Helga Thordisa Gudrida
Ex posteriore.
. F~ i
Miolla, Flamgerda. Thora Thorhillda Gudruna Ragnhillda 10
Matris Bar- Prioris con-
deri nornen jugis nornen
referens referens
Fuit vero Bardero frater uterinus Thorchillus Ruf fus; qui
cum etiam sedes habuit in sinu Halogiensis provinciæ, Skialf fa, is
usque dum necem patris Dumbi, 18. gigantum naomachiå occisi,
XXX gigantum incendio et concrematione ulciscerentur. Tandem
vero crescente vi et potentia Har. Pulcricomi, Barderus cum
fratre et LX capitum familiå solum vertit, in Islandiam com-
migrans. Occupatoque promontorio occidentalis Islandiæ Snæ- 20
felsnes, sedes posuit in pago Laugarbrecko; sociis in viciniå,
ipso Bardero sedes distribuente, habitationes locantibus et loco-
rum nomina propria, quæ plurima etiam hodie in usu sunt,
constituentibus. Barderus autem conjugiis plurimis Islandos
ditavit, pro filiarum nempe numero, Helga excepta. Ea enim 25
sine liberis decessit. De qua vide nostram Grønlandiam. Habuit
„7 præterea filium Gesterum; quorum uterque, parens sc. et filius,
pluribus roboris et fortitudinis documentis Islandiam nobilita-
runt. Nec Gesterus solum in patria (in Islandia enim hic natus
est) incomparabilis roboris documenta edidit, sed in Norvegiam 30
traijciens Olao Tryggoni magnæ fuit admirationi. Qui quamvis
fortissimorum virorum magnum haberet delectum, non repperit
tamen, quem Gestero comparandum duceret: quocirca eundem
ad audax quoddam facinus in extremis terræ Subpolaris tractibus
patrandum ablegavit. Quo probé defunctus Gesterus Christiano- 35
rum Baptismum autore Rege suscepit; et paulo post obijt.