Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 118
104
RERUM ISLANDICARUM
prole auxerunt. Fuit autem Klyperi filia Gudruna prædivitis viri
Einari Thueræringii uxor, fratris Godomundi de Modruvollum,
cognomento divitis.
Sigrida filia habitavit prædium Midfiordense Stadarbacka.
Steingrimus, Eyolfus et illo patri Nomine et cognomine
similis Theodorus Hræda prædium Midfiordensis provinciæ in
Islandia Os dictum possederunt.
Hic Theodorus filius magnam sui nominis famam apud Is-
landos reliquit, cum ob alias virtutes, tum ob ædificandi et
sculpendi peritiam. In primis autem audacibus facinoribus claruit,
prout stemmata tam nobilia decebat. In Islandiæ meridionalis
emporio XL vivorum impetum fortissimé solus sustinuisse
fertur, donec aliorum interventu tumultus sedaretur1. Alias
etiam provocatus duodecim armatorum fores cingentium mucro-
9 nes nihil reformidavit, quin iisdem colloquutus exiliret, et colli-
culum quendam vicinum ascendens, unde facil(i)us vim repelleret,
extremam sortem exspectaret. Cui discrimini etiam interventu
amicorum obviam itum est. Tertium quoque solus octo
delectis viris confligens, ex insidiis forte erumpentibus, ex iis
septem interfecit, octavo, vulnere quamvis non lethali prostrato,
vitam, ut alias sæpe, indulsit; victoria contentus, modo ipse
salvus dum2 id quoquo modo posset. Omitto plura discrimina
fortissimé superata. In prædio Micklabæ Borealis Islandiæ
parochiæ Slettalyd, postquam Midfiordenses reliquisset, bonus
et fortunatus senex obiit.
Huius sculpturæ vestigia2, quibus domuum contignationes
vel parietes ornaverat, etiamnum in Islandia visuntur, post an-
nos plusquam sexcentos.
Maternum genus Theodori hræda hine cognoscitur.
Haraldus Hilldetøn, Rex Daniæ.
Ræricus Slaungvanbaugerus.
Thorolfus Boganef.
VVemundus Jordlokar.
Helga, posterior conjunx Theodori Haurdecauri.
Theodorus hræda, Islandiæ Borealis civis3.
5
10
15
20
25
30
35
1 cedaretur ed. 2 Add. AJ. 3 incola ed., corr. AJ.