Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 120
106 RERUM ISLANDICARUM
excipitur benigne; sibique Regium favorem, tam domi quam in
armis, in quibus id temporis tota Norvegia frequentissima fuit,
magnopere conciliavit. Sed quoniam Thorolfus tam opibus quam
aliis rebus plurimis Regios aulicos permultos post se reliquit,
occultos statim cæpit in aula habere æmulos. Quorum etiam
calumniis tandem est pessundatus. Is enim Finnmarchiæ å Rege
præfectus et Halogiæ. Unde tributa semper difficilius peteban-
tur, tum ob provinciarum tantam distantiam, tum ob provincia-
lium rebelles et infidos animos, quos sæpius adversus Regios
legatos antea declaraverant. Eodem igitur cum XL virorum
præsidio profectus Thorolfus tributa collegit Regique longe
auctiores attulit, quam antea ullus, reditus. Adhæc Regem 300
viris stipatum1 tridui convivio domi suæ officii gratiå excepit;
quo etjam plurimos ex amicis et necessariis ex electiore nobilitate
Norvegicå vocaverat. Quorum numerus ad 500 excrevit. Inde
nacti calumniandi ansam invidi, tanquam in Regis offensam,
non gratiam, tot convivas adhibuerit Thorolfus; ut qui forte
aliquid gravius fuisset in Regem tentaturus. Quare toto convivii
tempore Rex non nisi severiore erat vultu, ut qui insidias metue-
ret; quam tamen suspicionem hospes abeuntem Regem navi
magnificé extructå et ornatå donans prima fronte delevit. Ast
calumniatoribus continué instantibus, Pulcricomus ad veterem
suspicionem rediit eumque præfectura Halogiensi et Finnmarchiæ
submovit. Thorolphus nihilominus Finnmarchiam pervagatus et
Finnmarchiæ vicinos magis orientales populos, Sinus Bothnici
122 accolas, varii generis mercimonia compilavit. Quibus deinde ad
negociationem Anglicanam usus est. Porro Thorolfi æmuli fuére
Haricus et Ræricus fratres å matre Hilldridå Hillrid(i)ani dicti;
qui olim hæreditatem amplam å Thorolfo judicio petere volentes
ipso Rege decernente causa ceciderant. Hi in submoti Thora(l)fi
locum, præfecturam nempe Halogiensem et Finnma(r)kensem,
substituti nullam subditorum consecuti sunt audientiam, vix
minimam tributorum partern reportantes; Thoralfum suis cona-
tibus cum exercitu restitisse mentiti, et provinciam depopulatum
esse; cuius rei indicem dicebant navim onerariam, mercimoniis
Finnorum onustam et in Angliam å Thoralfo missam. Quam
5
10
15
20
25
30
35
1 comitatum ed., corr. AJ.