Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 121
LIBER SECUNDUS
107
idcirco redeuntem å Regiis intercipiendam monuerunt, quod
bona illa ad fiscum merito pertinerent. Quibus mendaciis tam
dolosis victus Pulcricomus navim istam per Sigtrig. et Havardum
fratres, homines maleficos, intercipi curat et confiscatam pro-
s nunciat, cum opulentissimå Thoralfi villa in Thorgum; quam
tamen accusantibus Hilldrid. ipse rex Thoralfo olim addixerat.
Cessit ea res Thoralfo minus prospere: Is enim 100 viros Regiæ
potentiæ metu domi continué alens maximos sumptus sustinuit.
Cum autem esset natura magnanimus et injuriæ impatiens, ineunte
10 vere navem longam 100 viris instructam expedivit; et paulo
post navim Regiam et duas Asloenses ad littus Danicum diripuit.
Erat in Regia navi quidam Thorus, villæ Regiæ, in qua plurimum
diversari consueverat, præfectus; qui permissu Thoralfi cum
nautis reliquis illæsus abiit. Postea villam Sigtriggi et Hav.
is fratrum, navim suam antea jussu Regis diripientium, satis qui-
dem opulentam Thoral. depopulatus est, viris 20 ibidem inter-
fectis. Alia etiam Norvegiæ maritima attigit et vastavit; proxi-
maque hyeme domi se incautus continebat. Porro Sigtr. et Ha-
vardus fratres prædicti ulciscendi potestatem å Rege continué
20 flagitabant, qua facta gaudent, accinguntur, abeunt. Quos cum
Pulcricomus Thoralfo longe inferiøres futuros sciret, ipsemet 1
via compendiosiore eosdem prævenit; et Thorolfum domi cum
100 viris inter pocula sedentem noctu oppressit, multo majore
cum exercitu superveniens. R?x domum igni et ferro cingit
25 undiquaque, pueris et fæminis exeundi potestate facta. Inter
quas Thorolfi uxor Regi supplex facta pro marito id responsi
tulit, vitæ Thorolfi parciturum Regem, si is se Regi submissé
dederet; at de sociis pænas exacturum. Quæ ut Thorolfo intus
renunciata sunt, negat se å Rege ad hoc vel illud cogendum
30 fore; sed tantum rogare, ut exeundi facta copia aperto marte
secum Rex decernat. Renuit Haraldus, quamvis militum numero
longe esset superior, iamque flammas circumquaque excitari
jubet. Ast Thorolfus et Socii domus pariete magna vi effracto
exitum sibi parant, præeunte ipso Thorolfo. Fit conflictus atrox,
35 sed cum Pulcricomus erecto vexillo et conferta acie eos sine
ullo ordine exilientes exciperet, et flammarum rabies å tergo
urgeret, haud diu resistere valebant. Quod ut animadvertit Tho-
rolfus, ad vexillum Regium incredibili furore delatus signiferum