Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 122
108 RERUM ISLANDICARUM
transfodit, aitque: 6 utinam vel unicum passum fuissem ulterius
progressus (etenim tenebræ ictum incertum reddebant), Regem
N. si licuisset, confossurum se fuisse significabat, qui post signi-
ferum in acie steterat.
Hine cum aliorum, tum in primis Regio ense ante Regem
pronus Thorolfus occubuit. Quod ut patri seni renunciatum est,
primum doloris impatientia leeto decumbere cæpit. Deinde å
filio Scallagrimo monitus, ut ultionem, non dolorem, meditaretur,
se ipsum vindictæ spe sustentabat, dicens veterem esse opinionem:
ejus necem, qui pronus occubuerit, non fore inultam; et ultionem
ejus propinquos, ad cuius pedes occumbens devolutus fuerit,
non præterituram esse. Ab amicis tamen persuasus mittit filium
124 Scallagrimum, qui å Pulcricomo pro filii cæde satisfactionem
peteret. Hic assumptis 12. robustissimis viris robustior ipse
Regem invisit. Et convivio occupatum, armis et dimidio socio-
rum numero foris relictis, convivium ingressus salutat negotium-
que exponit. Respondit Rex se petitioni satisfacturum, si Scalla-
grimus aulæ ascribi velit. Tum Scallagrimus: novi, inquit, quam
sim fratre Thorolfo multis nominib. inferior; qui cum Regi ad
placitum inservire nequiverit, quanto minus ego? prout vellem,
et prout meritum est tuum (significabat sibi per fata non licere
fratris necem Regia cæde ulcisci). Rex, quid sibi vellet hominis
responsum probé dijudicans, faciem iraeundo rubore suffusus
obtieuit. At Scallagrimus se continuo foras, et deinde cum sociis
festinanter discessit. Per stagnum quoddam reditum habebant
naviculå traiiciendum; quam priusquam ascenderent, reliquas
naves, quæ ibidem multæ in littore stabant, perforantes undis
inhabiles reddebant. Simulque respicientes vident magnum Sa-
tellitum Regiorum numerum, ad se persequendum emissum,
quibus prædicto strategemate, navium sc. ruptura, pulcre illusum
est. Hine ad Thorolfi cædem ulciscendam primum Hilldridiniani
fratres, deinde Sigtrigus cum fratre Havardo, navis Thorolfianæ
direptores, tum Pulcricomi amitini duo cum plurimis aliis nomine
non notatis, å patre et fratre ac reliquis Thorolfi amicis occisi
sunt. Qui idcirco in voluntarium exilium abeuntes sedes in Is-
landiam transtulerunt. Tantos illi animos concipere, tantum
opibus valere, et in hunc fere modum Regum injustam tyran-
nidem ulcisci antiquitus consueverant. Et Quelldulfus inter navi-
10
15
20
25
30
35