Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 123
LIBER SECUNDUS 109
gandum fatis functus est. Filius ipsius Scallagrimus in provincia
meridionalis1 Islandiæ, Borgarfiord\ sedes posuit in prædio
Borg; ubi demum fatis concedens sepultus est; cujus filiorum
vita cum quorundam veterum Regum res gestas æquet, hic at- 125
5 texenda videtur. Circa annum igitur Domini CMXIX natus est
Scallagrimo Islandiæ Meridionalis, ut dictum est, civi filius
Egillus. Quo etiam natu major erat frater Thorolfus; uterque
tam animi quam corporis dotibus præstantissimus illorum tempo-
rum respectu, quibus ferocibus et fortibus ausis, ut piratica,
monomachiis (etiam qualibet de occasione) nominis celebritas
quæsita est. Et quamvis quædam cædes in Norv. ab Egillo per-
petratæ prima fronte atroces et fere nefariæ videri possint, tamen
si animum ad injurias Regias, quas non solum Avus Quelldulfus
in filii Thorolfi truculenta nece et bonorum amplissimorum con-
15 fiscatione, sed ex majoribus et cognatis plurimi etiam alii in
hunc modum sustinuerunt, convertamus, Egilli dolor aliquid
veniæ merebitur. Verum hic ipsa incipiat Narratio.
Pulcricomo adhuc in vivis agente, sed decrepito, Regni Gu-
bernatione filio, Erico Blodoxio2, commissa, Egillus cum fratre
20 Germano, patrui nornen referente, Thorulfo, relictå patriå
Norvegiam invisunt, circa annum Dom. 931; ubi mox primo
aditu Egillus adolescentiam vix ingressus homicidii fit reus.
Fuit Barderus quidam3 Villicus Regius in Insula Atlaby, a quo
Egillus et socii hospitio exceptus est, sed contumeliam magis
25 quam hospitalitatem designante. Etenim post apposita more
illius gentis lacticinia, quibus hospites ad sacietatem vescerentur,
Cyathos ingentes mulso repletos obtrudit villicus ad nauseam
usque, ita ut advenæ obruentur. Aderat forte Gunhillda Blodoxii
conjunx, quæ cum audiret Egillum Baccho non vinci, ut reliquos,
30 venenatum miscebat haustum (latente odio Scallagrimiorum
flagrans), qui cum å Bardero, pincerna et villico Regio4, Egillo
in manum porrigeretur, ille fraudis non nescius hospitalitatem
veneno mixtam mucrone recompensavit, in Barderi præcordia
adacto, et se simul noctis opacæ præsidio commisit, in vicinam
35 insulam natando penetrans. Interim Gunhillda et qui aderant 126
Regii ad naves5 excubias ponunt, ut reo evadendi viam inter-
1 mere- ed. 2 Bold- ed. 3 quidem ed. 4 pincerna — Regio add. AJ. 5 navos ed.