Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 124
I IO
RERUM ISLANDICARUM
cludant. Qua spe cum se luce sequenti frustratos intelligerent,
mittuntur duodecim Remiges, qui reum in vicina insula requirant.
Horum novem insulam istam homicidam compræhensuri ascen-
dunt, tribus ad Naviculæ custodiam relictis. Cujus rei Egillus
é latebris suis spectator aliå quam emissarii isti insistebant ad s
Naviculam se proripit via; tribus ibidem custodibus nullo negocio
peremptis arreptaque cymba solitaria remigatione continentem
petit. Has cædes amicis intervenientibus mulcta pecuniaria apud
Regem Blodoxium Egillus expiavit; ita tamen, ne exacta hyeme
intra Norvegiæ limites morari præsumeret. Ergo ineunte jam 10
vere Egillus cum fratre navem prædatoriam instruunt et com-
parato mediocri Sodalitio Curlandiam et vicinas oras hostiliter
infestant; ubi Egillus, dum å navibus incautius exspatiatur, sociis
tantum 12 usus, capitur et in vicini castri carcerem cum suis
conijcitur. Vnde tamen quod carcer ligneus esset, suo et com-15
militonum robore fretus effracto pariete liber evasit, indidem-
que hominem Danum, Acham nomine, eduxit; ablataque ingenti
prædå castrum incendio delevit.
Hine Norvegiam hybernatum repetunt. Quod multa amico-
rum intercessione å Blodoxio vix obtinuerunt. Et quamvis iam 20
nihil turbarum darent, Regina tamen Gunhilda inveterati odii
Scintillam fovens inextinguibilem Malefico cuidam Evindo
Skreyo, sibi consanguineo, injungit, uti quaeunque demum ratione
fratrum utrique, vel saltem alteri, necem inferat. Cujus rei oc-
casionem non nactus Thorvardum quendam Egilli intimum in- 25
nocentem é medio sustulit. Post quam cædem Evindus consilio
Blodoxii, quod Egillum metueret, concessit in Daniam, et å
7 D ano adversus Piratarum irruptiones multarum navium capita-
neus constituitur. Intra semestre tamen spatium in Cimbria Da-
norum ab Egillo pugna navali devictus sociis et navibus amissis 30
natando evasit. A qua victoria Egillus cum fratre ad Frisiæ
littora navigantes inde Flandriam attingunt. Hine in Angliam
delati sub Adelsteino Angliæ Rege adversus vicinos Principes
cum viris 300 Norvegis et Islandis stipendia merebant. Olaus
enim cognomine Ruffus Scotiæ Rex primum in Northumbriam 33
movit. Qua subaetå, Duces Britanniæ (Bretlandiæ veteribus;
pars fuit Angliæ) ultro ad eum defecerunt; atque in hunc modum
auctis viribus Adelsteino Angliæ Regi bellum apertum indicit.