Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 127
LIBER SECUNDUS
113
constanti rumore accepit Bergønundum quendam Norvegiæ
magnatem et suum levirum bona amplissima uxori suæ, ex æquo 130
cum Bergønundiana1 conjuge, jure hæreditario debita, injusté
occupare. Ad quæ repetendum in Norvegiam profectus Bergønun-
5 dum in jus vocat ad forum Gulating. Cæterum reus, quamvis
injustæ2 rapinæ sibi conscius, tamen regia autoritate confisus (in
cujus summa fuit gratiå; cum contra Rex ille Blodoxius cum
Regina3 Gunhillda Egillo infensissimi essent) in jus venire non
dubitavit; ipso Blodoxio cum conjuge Regina in auxilium rei
10 præsentibus.
Egillus actionem instituit; judices deliguntur; reus causam di-
cit. Tandem Gunhillda prævidens fore ut amicus suus Bergønun-
dus causa caderet, Blodoxium ad judicibus resistendum multis
instigat; dicens inter alia Blodoxium, quamvis Egillus imperium
15 sibi deposceret, non succensurum esse, etc. Veritus nihilominus
est Blodoxius apertam tyrannidem in judicum animis metu per-
stringendis, quo minus justam ferrent in controversiå manifestå
sententiam. Nihilominus bona Gunhillda armatis satellitibus,
circo, in quo judices de more considebant, effracto, judicium
20 ante prolatam sententiam turbavit.
Egillus igitur hic ad consuetudinem lege receptam confugit;
et Bergønundum ad monomachiam provocavit, ut victori bona
controversa cederent. Tum Rex: Si pugna, inquit, tantopere
cordi est, copiam faciemus pugnæ. Ast Egillus: Nihil equidem,
2s ait, pari utrinque sociorum numero cessurum me, nec tibi quidem
Blodoxi, existima. Et cum dicto ad naves se recepit. Erat enim
in foro inermis. Ast Rex expeditis sex navibus longis unam
Egillianam persequitur. Egillus vero, obviam regiæ navi å suis
paululum disjunctæ cursum dirigens, ex regiis quendam amicitia
30 et sanguine conjunctissimum, missili trajecit; atque ita sine
majore conflictu levi navigio usus fretus sociorum virtute littus 131
legendo evasit; quod iter Regiis navibus impervium fuit.
Porro Blodoxius fratrum suorum factionibus, ut ex historia
Norvegica constat, alio vocatus, Egillum inultum reliquit. In-
35 terea Bergønundum cum fratre et quodam tertio Magnate, in
subsidium ejdem4 å Rege relicto, solus Egillus digladiando una
1 Borg- ed. 2 injusté ed. 3 Add. AJ. 4 ijdem ed.
8 BIBLIOTHECA ARNAMAGNÆANA, X