Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 129
LIBER SECUNDUS I I 5
conferens, ipsius ad Haquinum Adalstenium Norvegiæ1 Regem
commendationem impetravit, quo bona Norvegica2 jure hære-
ditatis sibi suæque conjugi debita, non refragante Haquino,
facilius obtineret. Quæ obtinens ab Adalsteino jussus est in
s Angliam redire, ut Angliæ Marscalcum ageret. Sed paulo post
Adalsteino vivorum numero exempto, id consilium irritum fuit.
Porro Egilli iter Norvegicum persequamur.
In primo Norvegiæ aditu immanem pugilem Liotum cogn.
Pallidum hac occasione devicit. In insulå quadam Norvegiæ
10 Haudur appellatå Arinberni illius Egilli familiaris soror nobilis
habitabat, jam vidua, filium habens Fridgeirum et filiam, forma
et moribus præstantissimam. Prædictus vero Liotus, Scotus
natione, gigas Norvegiam peragrabat; monomachiæ ritu et
rigore ingentem divitiarum cumulum colligens. Erat enim præ-
is cipué eo tempore Monomachiæ lex valde mirabilis. Nempe ut
præterquam quod ad lites forenses decidendas Monomachia
spectabat, ut hactenus sæpius doctum est, etiam liceret cuilibet
alium petitionem denegantem ad singulare certamen provocare.
Hic etiam victor omnia victi bona ut legitimus adibat hæres.
20 Ille autem Liotus pugil Fridgerum sororis nuptias sibi denegan-
tem ad certamen singulare provocabat. Et jam sub constitutum
tempus contigit Egillum apud hunc Fridgeirum divertere: Qui
quod invalido nimis corpore impar esset immani futurus pugili,
Egillum in suum locum substituit; lege namque et illud licebat.
25 Egillus igitur, ut Arinberni consanguineis hoc pacto benefaciens
ipsique3 Arinberno, cui plurimum debebat, gratificaretur, pugi-
lem vicit, victique bona omnia jure sibi vendicavit, eorundem
cura Fridgeiro commissa; ipse vero in cæpto itinere ad patrios
fundos repetendos itemque eos, de quibus cum Bergønundo
30 litem habuerat, perrexit.
Bona itaque avita, sub Pulcricomo amissa indulgente Nor-
vego mox obtinuit. Reliqua vero illa Bergønundi frater, Atlas,
cogn. Skamme, id est: Curtus, occupavit. Erat is et re et nomine
Atlas, per Antiphrasin4 Curtus appellatus, gigantea staturå et
35 viribus; etiam arte magica excellens. Hic cum in judicio vellet
periurio vincere, Egillus ad monomachiæ leges confugit. Quare
1 -vegica ed. 2 -vegiæ ed. 3 ipsi quo ed. 4 Andi- ed.
133
8*