Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 130
RERUM ISLANDICARUM
*34
Insolitum, di-
ces, et fortas-
sis inhonestum
victoriæ ge-
nus ? Sed
quod in milite
Romano, pug-
na Cannensi
devicto ac Nu-
midæos nari-
bus et autib.
dente (cum ad
arma manus
essent vulne-
ribus inhabi-
les) corrosis
deformante,
scriptores lau-
dant et victo-
riæ honestæ
loco ducunt.
Vid. Val. Ma-
xim. lib. 3.C.2.
I I 6
jam datis dextris in hoc consentiunt, ut victor bona controversa
sine controversia possideat.
Arma animosque summunt: Galeam, Clypeum, hastam, gla-
dium. Hastarum jactu neuter alteri nocere poterat. Deinde arcti-
ore congressu Clypeos crebris ictibus inhabiles reddunt. Sed non 5
indiguit Clypeo1 Atlas; id enim arte magica effecerat, ut Egilli
gladius vel capiti vel collo fortissime adactus, incidere non vale-
ret. Maximum inde Egillo periculum et dubius pugnæ exitus. Is
igitur abjectis armis Atlantem sublim em rapit humique pro-
strati guttur, seu jugulum, dentibus aperuit dissecuitque (siqui-10
dem Atlas ferro lædi non poterat). Et is continuo animam in-
cantatricem efflavit. Sed habuit prætereå aliquod adjunctum
monomachiæ lex, sicut etiam supra commemoratum est.
Taurus enim monstrosus produci debebat, quem si victor
primo ictu non interfecisset, licuit victi hæredibus vel amicis 15
victorem ulcisci. Egillus igitur, ut solidam de Atlante victoriam
reportaret, dextrå mandibulam, læva tauri cornua præhendens
cervice subito confracta bovem exanimavit. Sicque demum con-
troversis bonis potitus est.
Post hæc Egillus in excursu quodam Frislandiæ maritima 20
attingens, cum procul sociis longiuscule solitarius evagaretur, ab
undecim Frislandis unå impetitur. Quibuscum manu acerrimé
consertå victor discessit.
Ad ultimum etiam å Norvego in Varmelandiam ad tributa
diutius subtracta exigendum mittitur. Paruit id temporis Norvego 23
Varmelandia; eique Dux quidam Aremnodus å Rege præfectus
primum Dominum longo forte tempore vectigalibus fraudårat.
Deinde legatos bis duodenos, ad eadem exigenda missos, perfide
interceperat. Eamque injuriam hactenus impuné tulit. Ad hunc
igitur seductorem Egillus tribus tantum usus sociis venit. Cui30
quidem Baro tot annorum, quod desiderabantur, vectigalia ad-
numeravit. Sed tamen ad eundem in viarum perplexitatibus,
quæ ibi plurimæ sunt, intercipiendum viros delectos 30 in insidiis
collocavit; qua arte antecedentes Norvegi legatos bis cæperat.
Ast vero Egillus innatæ virtutis non oblitus 30 istos ex insidiis 33
erumpentes fortissime excepit, exque iis XXV trucidatis suorum
1 Glypeo ed.