Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Qupperneq 133
LIBER SECUNDUS
119
que universam familiam assumit; solo filio Bernone ad Præ-
diorum curam relicto, victisque Hebridibus iisdem præesse
cæpit, neglecto Norvego. Unde et Cetilli relicta prædia å
Pulcricomo confiscantur, et å Regiis vicariis, ejecto filio Ber-
5 none, penitus occupantur. Quod filius Biorno ægre ferens af-
finitate Baronis Iemtelandiæ, Kiarlaci, cujus filiam duxerat,
firmatus Regios ulciscitur, å quibus patria bona occupata sunt,
ijsdem partim ejectis, partim occisis; simulque Norvegia exce-
dens in Insula Mostur ab eiusdem Domino Nobili Thorolfo,
10 cognom. Mostrarskegg, hospitio excipitur ad sex menses, plus
minus. Qui idcirco, Biorno inquam et Thorolfus, ut in posterum
Haraldianas inimicitias vitarent, cum numerosis familiis in
Islandiam transfretarunt; et littora occidentalia pertingentes
Biorno prædium fundavit å suo nomine Biarnarhoffn; Thorolfus
15 vero promontorium seu terræ quandam Lingulam, Thornes
postea dictam, occupavit, habitavitque prædium Hoff; ubi et
fanum Deorum extruxit. Thornes porro appellavit å statua
Jovis seu Thori lignea, quam is jam in insulæ conspectum veniens
pro felici auspicio, more illius seculi, in undas projecerat, ut ibi
20 habitationem fundaret, ubi statuam in littus ejectam depræ-
hendisset.
Interim Cetillus Simus Hebridibus præest; et filiarum unam,
Adunam, Olao sive Oleifo, Regi Irlandiæ, dat nuptum; qui pa-
trem habuit Inghaldum, Regulis Norvegiæ oriundum, et ejusdem
25 dignitatis et nominis virum cujus illi, matrem vero Thoram,
Ragnari Lodbrogh ex filio Sigvardo neptim; qui conjuges, Olaus
inquam et Aduna, Thorsteinum Ruffum susceperunt.
Thorsteinus Ruffus patri in Ditione Irlandiæ successit; sub-
egitque præterea dimidium Scotiæ; ubi etiam Scotorum fraude
30 peremptus est. Quare mater Aduna istas terras exosa, utpote
sanguine et cædibus infestas recentique filii cruore madentes,
numerosas suorum familias, quæ hic describi nequeunt, in Islan-
diam secum abduxit; in quibus familiis etiam 4 ex Thorsteino
filio neptes et nepos unus: Olaus Feilan. Quæ familiæ quomodo
35 paterni generis nobilitatem probare possint, jam dictum: mater-
num vero eisdem genus nihilo ignobilius: Duxerat enim Thor-
steinus Ruffus uxorem quandam Thuridam: cujus mater Ra-
furta, Irlandiæ Regis filia; pater Evindus Austmann, Regibus