Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 134
120
RERUM ISLANDICARUM
Daniæ oriundus. Istæ itaque familiæ nobilitatem Islandiæ suå
deinceps prole auxerunt. Ex quibus Hausculldus1 et Rutus, Thor-
gerdæ ex diversis tamen conjugiis filii, potissimum eminent;
quorum genus in historiis inde å Ragnaro Lodbrogh deducitur.
Horum Avunculus, Olaus Feilanius, in prædio Huamm occiden-
talis Islandiæ, ad sinum Huamsfiord sito, defunctå ibidem aviå
Adunå, Dominus hæreditarius evasit. Sed de fratribus istis
uterinis pauca.
Hausculldus et -posten.
Hic prædio suo urbano, quod in Laxardal occidentalis Islan-
diæ situm est, nornen dedit Høskulldstad, magna virtute Haquino
Adalstenio Nor. R. probatus, å quo annulum cum gladio hono-
rarii loco meruit. Patrem habuit Collerum2 Baronibus Norvegiæ
oriundum et Islandiæ occidentalis3 incolam. Filios tres reliquit,
ut ex tabula præmissa apparet; qui defuncto patri justa soluturi
139 convivium dies XIIII celebrant, plurimis insulæ magnatibus
eodem convocatis, adeo ut convivarum numerus ad nongenta
excreverit, nullis potioris notæ viris indonatis dimissis. Hujus
supra fuit mentio.
Filiorum tertius Olaus ex Melcorcå4 Irlandiæ Regis filia,
quam Hosculldus captivam å piratå quodam in exteris redemerat,
natus est. Qui ætate jam adulta generis materni ortum certius
cognosse desiderans Norvegi Aulam Haraldi Grafeldii primum
sectatur. A quo deinde navigio 60 viris instructo donatus Ir-
landiam petit; atque avum Myrkiartanum, Irlandiæ Regem,
conveniens certa eidem et anui, matris olim nutrici etiam jam
superstiti, consanguinitatis argumenta, å matre accepta, ostendit:
Annulum nempe et baltheum cum sacciperio, ab iisdem agnita et
filiæ Melcorcæ olim dono missa. Duxit vero uxorem hic Olaus
pd Thorgerdam Egilli Scallagrimii filiam nobili Baronum Nor-
vegicorum Sanguine5 oriundam, Islandiæ meridionalis civem.
Ex qua filium Kiartanum, proavi materni fere retinentem nornen,
suscepit; maximæ spei juvenem et summis virtutibus genus suum
condecorantem. De hoc refertur, quod in Norvegiå cum Olao
Triggonis, Nor. Rege6 natandi arte certaverit. Cernens enim
5
10
15
20
25
30
35
1 Hansculldus ed. 2 Gollerum ed. 3 occidatalis ed. 4 - corrå ed. 5 Sanguinæ ed. 6 Rex ed.