Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 135
LIBER SECUNDUS
I 2 I
Regem in amne Nid natando ludentem, nec tamen Regem agno-
scens, præceps eodem delatus (nam et ille in arte eadem aliquid
posse visus) cum Rege multum diuque natando certavit. Erat
autem tale certamen, ut unus alterum submersum quam diutissimé
5 detineret. Cum vero Olaus R. tam hac arte quam reliquis pluri-
mis, ne dicam omnibus, sui temporis hominibus anteiret, Kiar-
tanus inferior factus est. Id is pro animi sui generositate ægre
ferens (quippe qui ab uno vinci solitus non esset), cum jam
alveum fluminis ascenderent, Regem vix est alloquio dignatus.
10 At humanissimus Rex Olaus Kiartanum de nomine et patria
interrogatum rogat, velitne se vicissim de nomine interrogare?
Negat scire velle Kiartanus. Tum Rex: Scies nihilominus, inquit. i
Ego Olaus sum ille Triggonis Norv. Rex, å quo vinci nullus
hactenus erubuit; unde et tu idipsum ne ægré feras. Kiartanus
15 averso vultu dicessum parat. Revocat Olaus; et ut ingenuo, non
irato animo ad certamen venisse videatur, monet; nec sine
honorario dimissum ad colendam benevolentiam tandem allexit.
Id vero temporis conventum frequentissimum Rex Nidrosiæ
indixerat ad fidem Christianam omnibus persuadendam, qui
20 eam non sunt eo usque amplexi. Hibernabant Nidrosiæ tres
naves Islandicæ. Ipsique cum reliquis Ethnicis conventui inter-
fuerunt Islandi; cum Rex Olaus, ut alias sæpé, prolixå et disertå
oratione de religione Christianå dissereret, suis consiliis et
voluntati obsequentes amicé tractans; præfractis et contumacibus
25 mortern et mala quævis minatus. Dimisso conventu Rex corycæos
(nam consilium de Islandia convertenda animo versabat) ad
Islandorum hospitium sub vesperam mittebat, qui illorum ser-
mones et colloquia diligenter notarent. Islandi, postquam mero
animus nonnihil incaluit, varios de habito conventu et religionis
30 mutatione sermones serunt. Quæsitumque inter alia, quidnam
consilii capiendum esset, si ad recipiendam fidem Christianam
inviti raperentur? Finxit imprudentem audaciam Kiartanus:
Ex duobus, inquit, unum eligamus: aut oblatam religionem li-
benter accipiamus, aut Regiam de nocte incendio aggrediamur
3s et armis; et quidvis prius tentemus, quam virtutem nostram
cogi patiamur. Tum sociis posterius illud dissvadentibus, vestra
causa, inquit, hoc dixi, non meå, ut videretis timiditate meå nihil
vestræ fortitudini detractum iri. Mihi autem prior conditio