Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 136
122
RERUM ISLANDICARUM
censetur potior. Hæc ubi å corycæis ad Regem allata sunt, con-
cionem postridié convocat et quisnam Islandorum tam temere
audax fuerit, quod Regiam voluerit igni et ferro adoriri, re-
141 quirit? Illico Kiartanus sine veniæ deprecatione confessus est:
Oratio Regis Mene v*des, inquit? Is ego ipse sum, 6 Rex. Tum Olaus: Ego
ad Kiartanum vero, inquit, video, et satis quidem audacem. Exemplum certé
omnes merito in te edendum censent, ne alii in posterum Regibus
sibi bene cupientibus sæva minentur. Sed propter animi tui in-
genuitatem, quod hæc non serio effutiveris, et etiam constantiam,
quod quæ dixeris intrepide fatearis, impuniti dimittemini, tu et
socii. Sed interim ego meam de vobis meliore religione im-
buendis voluntatem benigne urgebo. Non enim dubium, quin
patria vestra tantos viros ad nostram religionem conversos
magni sit factura. Tum si qui pertinacius contraire volent, tu
pro animi tui constantia et fortitudine cognitam veritatem ad-
versus Ethnicam rabiem sis acerrimé defensurus; tumque etiam
tuo exemplo plurimos in obsequium ducturus.
Et jam vix finierat Rex Olaus, cum rogatu sociorum sic
Kiartani re- Kiartanus inciperet: Magnas equidem clementiæ tuæ, o rex,
sponsum omnes nos> qUOtqUot hic adsumus Islandi, agimus gratias, quod
sine ferro et carcere nobiscum agas; qua etiam ratione id quod
intendis non infelicius succedere animadvertes. Eo enim ingenio
nati sumus, ut gratia et favore Regio ac impunitate donatå citius
ad obsequium adducamur quam vel tormentis, vel etiam ipsa
morte propositå; id quod majorum nostrorum magnanimitas et
infracta constantia nobis peperit. Quod ad me autem, non tam
demens sum, quin me male et temerarié locutum agnoscam.
Clementia vero tua eum te facit, qui esse debes; juxta vetus
verbum: Misereri est majoris. Illud autem veré divinåris, religio-
nem vestram si semel suscepero, ejusdem fore longe tenacis-
simum etc. His et similibus verbis ultro citroque habitis, concio
dimissa est, et Kiartanus cum sociis sacro fonte abluti. In his
fuit Bollo, Kiartani patruelis. Item Hallfredus quidam, insignis
Rythmista, qui se baptismi sacramento initiari nolie affirmavit,
142 nisi ipse Rex Olaus initiationis arbitrum seu susceptorem (com-
patrem) ageret; id quod humanissimus Rex haud invitus præ-
stitit, indeque Hallfredo cognomen fecit Wandrædaskalld; at-
que hæc circa ann. C. 997. acta. Et Kiartanus cum Hallfredo
5
10
15
20
25
30
35