Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 137
LIBER SECUNDUS
123
in aulam Regiam asciti sunt. In aula Norvegica Kiartanus trien-
nium fere commoratus ob summas virtutes Regi eo usque dilectus
erat, ut sororem Germanam fuisset illi in matrimonium Rex
daturus, Nomine Ingiborgam, si modo Kiartanus ad hoc con-
5 jugium et vitam in Norvegiå transigendam animum appulisset.
Sed eum fata alio vocabant. Nempe in patria patruelis gladio
occumbendum ipsi erat: Cuiusmodi fatum sinistrum ex tam
pertinaci in patriam revertendi (adversus etiam regias preces)
animo Rex, qua erat sapientia, præsagiens, cum iam Kiartanum
10 inter alia beneficia etiam insigni gladio ornatum honoris ergo
ad naves valedicentem deduxisset, Kiartano navim conscendente
Rex paululum digressus ac interim subito respiciens ait: Næ ille
magnus est vir, et genere et genio (Mickid kuedr1 ad Kiartani
oc kine Hans), et dolendum profecto extremum illud summo-
15 rum virorum fatum (ok er skadi eptir soddan menn2).
In patriam reversus uxorem duxit Refnam, Borealis Islandiæ
ex Wydedal virginem nobilem, Regum Daniæ et Sveciæ ad-
neptim. Vixerat autem paulo ante in vicinia Kiartani fæmina
quædam formosa, sed improba nimis. Quæ quod olim Kiartani
20 nuptias ambiisset, ille vero recusasset, Bolloni nupsit Kiartani
consanguineo; quem etiam in eiusdem necem nocte dieque, nunc
prece nunc maledictis, instigabat, id quod malesuadæ fæminæ
solicitationibus successit, ut ad cædes usque mutuis iniuriis
certaretur, cum Bollo sex delectos sicarios in Kiartani necem,
2s solitarium iter facientis, concitasset. Qui obvium Kiartanum
continuo adorti spectante primum Bollone accerrimé manum
conserunt. Quos etiam Kiartanus fortiter et intrepidus excepit;
id tamen tanto minus, quanto prædictæ fæminæ dolis peius ipsi
prospectum erat. Ea enim gladium eximium, quo Kiartanus uti
30 solitus, et quem discedens å Norvego dono acceperat, furtim
auferri curårat, altero vilissimo substituto; quo nunc inimicorum
impetum propulsare necessum erat. Qui gladius supposititius,
cum ad quemlibet ictum inutiliter curvaretur, å digladiantis
plantå vel poplite inter confligendum ad singulos ictus reformari
35 postulabat. Quod Kiartanus usque ad hostium fatigationem
fortissimé præstitit, ipse quoque fatigatus. Eosdem retrorsum
1 kurdr ed. 2 3 vij. kadi eptij seddan menn ed.