Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 138
124
RERUM ISLANDICARUM
profligando ac unum occidendo, alios vulnerando, ubi etiam
confligendi pausam faciebant; tum hostium quidam conjurationis
coryphæum Bollonem ociosé spectantem increpavit verbis amaris;
Bollo lectissimo ense instructus Kiartani ne repugnantis quidem
jugulum petivit. Ad quem interim Kiartanus: etiam tu hic pa-
truelis, inquit. Ego vero abs te interfici quam tui nefariå cæde
commaculari malo; et cum dicto expiravit; Bol(l)one nefandi
sceleris pænitentiå ducto, Kiartani vero relicta conjunx dolore
extincta fertur. Atque sic fæminæ versutia etiam optimis nocere
potest. Nec Bolloni incruenta constitit victoria. Nam ob Kiartani
cædem ipse et multi alii, ac in primis1 qui huic cædi interfuerunt,
mactatus est å Kiartani necessariis, tam in patria quam extra
patriam etc.
Rutus.
Hausculldum2 et ex posteris ipsius aliquot ita paucis com-
memorasse satis: Fratrem quoque Rutum, sed paucioribus. Is
Hosculldo uterinus tantum patrem Heriolfum habuit Norvegum.
Prædium eius Rutstad fratri vicinum; vixit adolescens in aula
Haraldi Grafeldii Reg. N. eidem summa virtute commendatis-
simus; unde navi egregia å Rege, å Regis matre Gunhilldå
annulo ornatus in patriam rediit. Post annos aliquot Norvegiam
invisit, bona hæreditariå, quæ ex patrui adoptione ad ipsum
spectabant, repetiturus, ab Atlante quodam, Arnvidi Ducis
Jamtælandici tributa Norvego subducentis filio, insigni pirata,
occupata. Quem Rutus in Hellesponto Danico pugna navali
adortus devicit, et bona recuperavit hæreditaria. Sicque infestis-
simi piratæ cæde magnam å Norvego gratiam iniit, etc.
Ex duobus consequenter conjugiis filios 16, filias io Rutus
suscepit; ita ut tot liberorum felicitate, patrias virtutes ubique
referentium, suis hominibus admirationi fuerit, cum semel in
comitiis anniversariis quatuordecim filiorum, qui ex Ephebis
excesserant, maximæ3 sane spei juvenum, coronå stipatum cer-
nerent. De cujus viri sapientia, fortitudine et ornamentis quam-
vis plura dici queant, eisdem tamen supersedeo volens.
5
10
15
20
25
30
J ac — primis add. Ay. % Hauscalldum ed. 3 maxima ed.