Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 139
LIBER SECUNDUS
125
Thorsteinus Tauripes.
Quamvis hic ad præcedentem tabulam non pertinet, tamen
propter Synchronismum å Kiartano non longo intervallo divel-
lendum censui; in eadem namque aula, Olai Triggonis, et fere
5 unå vivebant. Thorsteinus hic nobili Thrandhemorum (Norve-
giæ provincia Nidrosiensis antiquitus Thrandheim dicitur) ge-
nere oriundus in Islandiå Orientali natus est; et florente juventå,
promovente consanguineo Styrkaro de Gymsum, in aulam Olai
Trigg. Norv. R. recipitur, ubi mox æmulorum satis. Et quia
10 Thorsteinum robore præstantiss. animadvertunt, quidam Haricus
subordinatus Thorsteinum interrogat, an quempiam sibi compa-
randum duceret; et an ipsum Regem? De aliis equidem nescio,
inquit Thorsteinus. A Rege vero aliarum virtutum experientia
magis quam roboris me superatum iri, sat scio. Mox Haricus
15 Thorsteini verba inversa apud Regem detulit, ut qui se cum
Rege comparandum diceret. Rex id aliquantisper celare, tandem
in suorum consessu exorsus: Nonne tempestivum tandem videtur,
inquit, quid nostrum uterque possit, ego et is vestrum, qui se
mecum comparandum duxit, experiri? An vero id de te Thor-
20 steine fateris. Thorsteinus dictum negare et Harici inversionem
et dolum ingenue corrigere. Deinde addere: Cur autem, inquit,
non retulit potius Regi bene candidus Haricus, de tauro immani
(villam enim Haricus habuit, ubi forte jam Rex convivabatur),
quem idoli loco furtivis cultibus observat et adorat? Haricus
25 illico taurum producere jussus, in vicinam sylvam Regem abduxit
et socios; vident satis magnam boum copiam, inter quos tremendæ
et inusitatæ prorsus magnitudinis taurus, nec magnitudine solum,
sed etiam voce et gestu horribilis. Ibi Thorsteinus taurum å Rege
compræhendere jussus incredibile edit roboris specimen. Etenim
30 posteriorum pedum altero valida manu correpto totam coxendi-
cem å reliquo corpore avulsit; tauro eå vi renitente, ut anteriores
pedes genuum tenus terræ (forsan ex parte limosæ) infixos
haberet. Placuit Regi mirum in modum incomparabile facinus;
pronunciavitque Thorsteinum unius hominis robore nunquam
35 vincendum fore. Sed et immanes aliquot in Norvegia Thorsteinus
gigantes confecit, solo adjutus consanguineo, prædicto Styrcharo;
qui prius 60 viros contra se å Rege missos deleverant, 4. exceptis.
H5
Thorsteini
hoc facinus
(aut reliqua)
si quis incredi
bile ducat, Po-
lydamantem
accedat, qui
boum armen-
ta intrans tau-
rum immanem
altero posteri-
orum pede ar-
ripuit, feroci-
entemque et
prærabido im-
petu prosilien-
tem non dimi-
sit prius quam
in eius manu
ungulam reli-
querit,
aut(ore) Cæl.
Titornum
item Buse-
quam legat;
qui similiter
maximi cui-
usdam tauri
pedem corri-
puit, furen-
temque et inde
proripere se
cupientem