Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 140
126
RERUM ISLANDICARUM
constantissi-
mé retinuit.
Quod videns
Milo Crotoni-
ates (alioqui
robore admi-
rando pollens)
6 Iupiter, in-
quit, an alium
proseminasti
nobis Hercu-
lem hunc.
Hæc ex Cælio
aliorum verbis
apposui.
146
Thorsteinus
Skelkur,
id est: scru-
pulus
H7
A tauri autem victoria Thorsteinus cognomen Rege imponente
sortitus est Tauripes: Oxafotr. Post modum in extrema Norvegi
pugna ad Griphisvoldam adversus tres potentissimos principes
hic Thorsteinus satis strenuum se præbuit: Etenim hostibus
tandem Norvegi Regiam navim ascendentibus, Thorsteinus s
pugno ut clavå feriebat. Deinde antemnå correptå, omnia fuisset
invictissimi Gigantis instar pessundaturus, nisi å Norvego esset
inhibitus, qui vinci malle ait quam Giganteo more pugnare.
Videbuntur hæc forsan satis hyperbolica, sed quorum tamen
exempla in veteri seculo reperies: Annon de Martio quodam 10
Romano legimus, qui solitus sit carra venientia arbori vel lapidi
innixus (Cardani verba sunt) remorari, digito intra pugnum
concluso ut clavå ferire? Quem idcirco Hispanæ Legiones in
Ducem Scipionum loco elegerint. An non simile de Cicinio
Dentato? Vid. Plin. et Gellii noctes. 15
Pugnavit fortissimé in eadem Norvegi Naumachiå alius
Thorsteinus Islandus, cogn. Skelkur: Scrupulus: Eo quod claman-
tem aliquando ter Dæmonem dixisset sibi non metum, sed scrupu-
lum quendam injecisse. Non commemoro reliquos Islandos, qui
optimo Regi Norv. iisdem temporibus cum genere, tum gestis 20
commendatissimi extiterunt. Sed alio pergimus. Priusquam tamen
hujus Regis tempora relinquam, lepidam historiolam subjungere
visum est, in exteris quidem gestam, sed cui Islandi cujusdam
audax facinus occasionem dederit.
De Avgmvndo qvodam Islando. 25
Olao hoc Triggonis adhuc rerum potiente apud Norveg.
quidam Augmundus natione Islandus, assumpto habitu cuiusdam
Aulici Regii, Hallvardum virum nobilem, summum Regis ami-
cum, veterem injuriam ulciscens ferro incautum necavit. Nornen
aulici Gunnarus, cujus habitum Augmundus assumpserat; quo-30
circa is cædis autor creditus ac å Rege ad supplicium postulatus
ad Oplandos clam aufugit. Erant autem adhuc Oplandi (pro-
vincia erat eo nomine in finibus regnorum Norv. et Sveciæ sita
ad Sveciam pertinens ut existimo) Ethnicismo adeo dediti, ut
Idolum quoddam colerent præ cæteris, nomine Freyr, cuius lib. 1. 33
memini; hic fuit conditor Upsalæ (quæ olim Regni Svec. caput),