Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 141
LIBER SECUNDUS
127
Odini filius, post fata in Idolo adoratus; per quod etiam Idolum
Diabolus responsa dabat. Quod cum cæcutientes Ethnici animad-
verterent, Deo suo non solum sermonem, sed et rationem pro-
priam esse, eidem non solum cibaria et dapes, sed etiam con-
s cubinam, ut eum sc. valde bearent, quæ illi å latere esset perpetuo,
ministrabant. Contigit autem profugum quem dixi Gunnerum
magnis itineribus fessum ad hujus divi lararium divertere; qui
auditå tantæ divinitatis famå Idoli concubinam rogat (ministram
illi vocåre), ut å Divo suo veniam aliquot menses ibidem delite-
10 scendi sibi impetret. Quæ consulto Idolo: Reverå iratum tibi
habes Deum nostrum, ait; torvis enim est te oculis intuitus.
Interim tam est propitius, ut liceat tibi aliquantisper sub ipsius
tutela latere.
Fuit autem tanta vulgi amentia, ut Idolum hoc suum ad
is convivia vocaret, simulque aurum et ingentia donaria conferret.
Igitur non multo post, cum quidam ad aliquot milliaria dissiti
Deo suo convivium opiparum instruxissent, hic Freyr cum sua
ministrå traham å destinatis ad hoc famulis ducendam ascen-
dunt. Domo abeunt, ac per montana et sylvestriå pergentes in
20 nives et tempestatum frequentiores grandines incidunt. Fatigan-
tur Socii; Deum et traham relinquunt, ut ingruentibus cum
tempestate validiore tenebris vitæ propriæ inprimis consulant.
Solus remansit Gunnarus, qui et ipse fatigatus substitit. At Deus
iratus traha exiluit1 et in Gunnarum fortiter irruit. Quem Gun-
25 narus tandem post diuturnam colluctationem, fugiente, qui Ido-
lum movebat, dæmone, subactum confregit; ubi mox ad Idoli
concubinam conversus obtinuit, ut eum pro Divo reciperet. Per-
gunt igitur et passim conviviis excepti (nulla enim cacothymia2
huius Divi orexin impedivit) oblationes alioqui omnes nisi aurum
30 et argentum respuunt, sicque brevi mediocrem pecuniæ summam
corradunt. Procedente vero tempore animadversum est Divi
concubinam uterum gerere. Crevit idcirco maledicta superstitio,
ut nihil esset, quod tanto suo Deo non tributum vellent, qui
præter morem etiam liberos gigneret. Is rumor cum ad Olai
35 Triggonis aures pervenisset, mox verå conjecturå ductus præ-
dicti Gunnari fratrem Sigvardum, quem secum habuit, amandat,
1 exiliit ed. 2 -chymia ed.