Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 149
LIBER SECUNDUS
135
sum; natatu vel Delphinis certabat. Quid multis? virum plane
heroicum dixeris. Iuvenis adhuc exteras invisit nationes, Haquino
Apostatå Norvegiæ præfecto. Piratas nocentissimos in mari
Balthico delevit et ad Russiæ littora, prope Ravaliam. Interim
5 summa humanitate in victos usus; vitam cum armorum parte
aliquå eisdem indulgens. Confectoque in eå palæstrå biennio ac
navibus X comparatis, Slesvigam appulit; apud Haraldum Gor-
monis Daniæ Regem magno in precio habitus, adeo ut locuples
conjugium cum ducatus dignitate Gunnero å Rege offerretur.
10 Cui cum Gunnerus natalis soli amorem præferret, honorifice
est å Rege dimissus, eximiæ magnitudinis navem longam præ-
ciosis manubiis onustam observantiæ et Gratitudinis ergo in
Regem conferens; ac ab eodem vicissim larga munificentiå orna-
tus. Norvegiå deinde salutatå, parum aberat, quin å Norvego
is retineretur, sed nihilominus suo fato in patriam redux factus in
prædicto prædio sedes posuit.
Cæterum ut est in veteri verbo: håbet suos quisque nævos;
ita Gunnerus, quamvis ob incomparabiles animi corporisque
dotes omnibus merito admirandus, tamen jam in uxore deligendå
20 ab innatå illå animi sui et generosa libertate ac prudentiå exor-
bitavit, å forma muliebri fallacissimå, etiam contra amicorum
consensum, imponi sibi passus. Nornen fæminæ, ut formosissimæ,
ita protervissimæ, Hallgerda. Hosculldi Dalcolleri filia fuit
(de quo supra) valde degenera; ut sæpé patrem non sequitur
25 sua proles. Cujus artis vel unicum paradoxum referam: viros i57
etenim illa duos habuerat; quorum prior illa instigante cæsus est.
In posterioris vero nece ipsa gaudebat1. Eam tamen formå et
ornatu in foro magno insulæ (quo spectanda venerat) conspi-
cuam, Gunnerus noster (pro gnara nihil mortalia fati corda sui.
30 Cogor enim cum Statio hic ita exclamare) nimis inauspicato
uxorem petit; dissuadentibus tam amicis quam fæminæ patre et
patruo (qui illorum candor fuit, cum tamen veteres illi simultates
cum Gunnero gessissent) moresque et perversum mulieris ingeni-
um narrantibus (tanta erat veteris seculi integritas, tam niveum
35 et candidum pectus antiquis illis). Gunnerus vero sperans fore,
ut suarum virtutum suavitate mulieris amaritudinem leniret, si
1 ridibat ed., corr. AJ.