Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 150
136
RERUM ISLANDICARUM
non tolieret, in petendå fæmina nihilominus perseveravit; id
quod demum obtinuit, sed magno suo cum malo et dolore.
Etenim fæminam superbam et omnibus virtutibus inimicam ac
å suo ingenio alienissimam semper et ubique expertus est, et
nulli minus quam viro et hujus amicis faventem, quin potius s
dicto et facto eosdem varié lacessentem1. Amicum syncerum
habuit Gunnerus, Nialum quendam, in viciniå suå habentem
prædium Bergthorshuoll-, virum sapientem fideique et consilii
plenum. Cum cujus conjuge contumeliis aliquot primum lacessitå,
ternis demum domesticorum cædibus bona Hallg. certavit, in-10
consultis utrinque maritis, ut vel hac ratione Gunneri et Niali
arctissimam amicitiam labefactaret; id quod ob utriusque nativas
virtutes minimé successit. Sed quilibet pro suæ conjugis injuriå
mulctå pecuniaria lege debitå satisfecit, pristinam nihilominus
amicitiam sancté colentes. Ne(c) his contenta Hallgerda, cum vi-15
rum ad cædem amicorum instigare nequiret, ut ei tamen aliquam
ignominiæ notam inureret atque litibus ac maleficiis quacunque
demum ratione implicaret, å furtis non abstinuit; ob quæ cum
å resciscente viro colaphum passa esset, viro interminari non
est verita impudentissima fæmina se id injuriæ aliquando ulturam. 20
Quod quomodo præstiterit, post dicendum venit. Nunc quibus
rebus Gunnerianæ virtutes in lucem protractæ sint, prius enar-
randum.
Virtuti, håbet vetus verbum, invidia comes. Id quod noster
hic Gunnerus, si quis alius, in primis sensit. Improbi enim (quos, 25
ut ubique gentium, ita apud Islandos bonis fuisse permixtos,
minimé dissimulamus) Gunneri felicitatem, å bonis omnibus
amati et sufficiente omnium rerum abundantia beati, torvis
oculis aspiciebant, ideoque ipsius tam æstimationi quam vitæ
præsens ubique periculum intentabant. Quos ille primum constanti 30
patientiå excepit. Deinde magis magisque lacessitus, cum vel
vitam propriam vel nornen ac famam sæpius periclitari cerneret,
eosdem viriliter repressit, ut vel hine intelligitur.
Etenim cum aliquando2 å quodam Ottkillo, post alias illatas
iniurias, equo effreni prætervecto Gunnerus Sementem faciendo 35
occupatus et humi ineurvatus genam calcare vulneraretur, illeque
1 lacescentem ed. 2 semel ed., corr. AJ.