Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Síða 151
LIBER SECUNDUS
137
nec verba nec verbera regereret, ab eodem et comitibus septem
ut timidus convicia absens retulit, cum postea in convivio ad
quod equites jam pergebant de vulnere Gunnero impuné illato
gloriarentur, diceretque quidam Skamkillus, Ottkilli familiaris,
s qui interfuerat, Gunnerum vulnere affectum lacrimas non con-
tinuisse. Quibus dicteriis ad Gunneri aures subito perlatis ille
commotus his octo armatis et ut illis visum sat robustis solus
obviam ibat, qua jam å convivio redeuntibus iter fuit; quas sibi
lacrimas inimicorum conspectus aut congressus excuteret, osten-
10 surus. Octo igitur isti solum Gunnerum ad amnis cujusdam ripam
congressi circumdant, et in eum unå mucrones stringunt, ac in-
primis Ottkilli frater Hallbernus; quem Gunnerus comiter mo-
nuit, ut injuriå abstineret, se ipsi nihil mali cupere testatus, eo
quod hic convitiis abstinuisset. Sin minus monenti pareret, eandem
is cum reliquis sortem necessario experturum. Halbernus vero,
cum fraternam necem quam providebat, ociosum spectare sibi
integrum non duceret, lanceam utraque manu Gunnerum trans-
fixurus vibrabat. Etenim is præ reliquis robore pollebat, quo-
circa ille Gunneri armis primus occubuit. Deinde Ottkillus, tum
20 Skamkillus (qui in faciem pugnare non ausus Gunnerum å tergo
adortus est, cum tamen eidem paulo ante absenti lacrimas
pueriles exprobrasset) bipenni Gunneriana transfixi, atque pro-
jectilis alicujus rei instar in vicinum amnem abjecti sunt. Quartum
etiam ante Gunnerus occidit, quam frater Kolskeggus inter-
25 veniret. Occubuerunt deinde reliqui quatuor, Gunnero unico
vulnere affecto. Atque hic unus invidiæ fructus uberrimus ini-
micis: cum cæde contumelia conjuncta, non potuisse Lectos octo
unum virum superare. De his cædibus cum in foro ageretur,
Gunnerus judicio absolutus est, exigua mulcta pecuniariå ir-
30 rogata. Adeo enim ipsum inimici atrocibus injuriis lacessiverant,
ut å tot cædibus absolveretur.
His autem compositis, en iterum apud alios invidiæ flamma
erupit. Thorgerus enim quidam Styrkari f., efferus juvenis, cum
fratribus duobus Gunnerum ad certamen equestre provocarant.
35 Ex quo cum victi abirent, in summas effusi sunt inimicitias,
atque cum conjuratis 30 Gunnero å convivio amicorum redeunti
insidias ponunt. In quas cum incidisset, incomparabili virtute
restitit, å Germanis tantum adjutus duobus: Kolskeggo nempe