Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 152
138
RERUM ISLANDICARUM
et Hiørtero adolescente; quorum ille vulneratus, hic cæsus est.
Ex conjuratis autem 14 cæsi, 16 vero in turpem fugam, interim
tamen plurimas plagas reportantes, effusi sunt. Gunnerus primum
60 arcu eminus, hine bipenni lævå, dextra acinace cominus pugna-
bat; ipse certamini superstes et illæsus. s
Quin et tertium prædictorum inimicorum asseelæ numero 24
in Gunneri necem conspirant, sed latenter et in insidiis positi
occultis, qua Gunnerus ex agro forte domum iter habebat, solo
fratre Kolskeggo comitatus; qua comitum paucitate, ut alias,
Gunnerus virtutem imperterritam designare voluit, inimicis 10
contra multitudine metum prodentibus. Nulla mora; fit con-
gressus acerrimus; in quo hostium alii cæsi, alii fugati, Gunnerus
Brachium tantum vulneratus. Sed ad coniurationis exitum pro-
peramus.
Quartum namque odium summum implere contigit Gunneri is
hostibus; fuerunt in ea conjuratione ad minimum 40 viri, qui
Gunnerum domi solum eum matre vetulå et Hallgerdå indignis-
simå conjuge oppressuri veniunt, familiå et domesticis reliquis in
agro procul1 occupatis; eam namque occasionem hostes observa-
bant. Summo igitur mane advenientes præmittunt qui exploret, 20
dominé sit Gunnerus nec ne. Explorator domus tecto concenso,
foribus adhue clausis, å Gunnero per fenestram conspectus bipen-
ni trajicitur adque suos, qui haud procul aberant, vix revertitur.
Qui eum de Gunnero interrogaretur, dominé abesset? De Gun-
nero, inquit, ipsi videritis; ego vero bipennem Gunneriana2 domo 25
non abfuisse contestor. Et simul expirans concidit. Hine inimici
domum ter frustra adorti, ter Gunneri arcu profligati, manum
armilla aureå conspicuam ex fenestrå exertam animadvertunt
ad hostium telum sumendum, quod ad fenestram jacebat. Inde
colligentes Gunnerum tela jam deficere ad quartam impressio- 30
nem reversi sunt; eum Gunnerus non telorum inopia id faceret,
sed ut hostibus propriæ sagittæ ictus ignominiosior foret. Quæ
vincendi cupiditas optimo viro hic plurimum noeuit, etc.
61 Ad quartam igitur impressionem reversis et extrema tentanti-
bus, hostium quidam Gunneriani arcus nervum incidit; qui id-35
circo mox Gunneriana bipenni transfoditur. Maximum autem
1 Add. AJ. - Gunneriani ed.