Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Blaðsíða 153
LIBER SECUNDUS
139
homini solitario adversus tot hostes in arcu præsidium. Quo-
circa conjugem rogabat, ut ex capillis, quos prolixissimos habuit,
nervum arcus reficeret. Illa vero: nunquid, ait, isthoc magnopere
indiges? De vita, inquit ille, meå agitur. Ergo jam, respondit
s conjunx, Colaphi olim abs te inflicti meminisse juvabit et istam
petitionem surdis auribus excipere, vivasque an secus juxta
æstimare. Nec vero de nihilo est, ait Gunnerus, quod te malam
prædicant; desinamque idem sæpius abs te petere. Quare jam
arreptå bipenni, arcu destitutus, hostium impetum bene diu
10 sustinuit, donec tandem viribus exhaustis conjuratorum gladiis
summa cum laude succumberet. Gyssero albo et Geirone Goda,
hostium antesignanis, tantam tamque heroicam in unico homine
adversus tot virtutem admirantibus et palam effusé laudantibus.
Hostium nonnulli cæsi, plurimi graviter vulnerati sunt. Atque
15 talis fuit optimi viri tamque miserandus ac tragicus exitus;
quem vivum nulli nisi improbi oderant, defunctum etiam inimici
laudabant ac tantum non lugebant. Occubuit Haquino Apostatå
seu Maligno adhuc Norvegiæ præfecto. Unde colligere licet
Improborum livorem plusquam dimidium ætatis Gunnero ab-
20 rupisse: ut hic etiam illud Lucani locum habeat:
Invida fatorum series; summisque negatum est
stare din.
In Gunneri nece ulciscendå filius Hognerus et Scarphedinus1
Niali f., fortissimus vir, occupati fuerunt, quatuor viris præcipuis
eorum, quos inveteratum odium et invidia in Gunneri cædem
25 concitarat, deletis. Atque sic turbæ istæ fere sopitæ sunt. Porro r
Gunneri frater Kolskeggus in Daniam sese contulit, Svenone
tiugæskegg Rerum potiente, ibidemque sacro fonte ablutus est.
Hine in Russiam, deinde Constantinopolim commigravit, studio
Islandiæ nunquam revisendæ; Constantinopoli cum pluribus suis
30 popularibus et Norvegianis more istius seculi stipendiå merens
iisdem quoque virtute bellicå præfici meruit.
1 Scarpehedinus cd.