Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Page 155
LIBER SECUNDUS
141
terraneos præsentes, Grimerum et Helgonem prædictos, con-
vertit, eosdem ad Insulam quandam littoris Norvegici unicå navi
commorantes instructis octo triremibus adortus; ubi is tamen
difficilem pugnam prius expertus est, quam illi caperentur; et
5 signifero et alio quodam nobili viro sibi intimo Island(orum)
armis cadentib (us). Hic cum prænominati fratres G. et H. cer-
tissimæ neci destinati in vinelis strictissimis crastinum expecta-
rent, vineula noctu præsenti forte securi, cujus acies supina
fuerat, ineumbentes discindunt (nervo enim non ferro vineula
10 constabant), interim isto conatu non leviter vulnerati. Noctu
igitur, non adhibitis custodib(us) abeunt et amici sui, Cari
Solm. f. navim non procul obviam habentes, cum eodem consilia
de Duce Haq. per quietem opprimendo animis tam atroci injuriå
accensis versant; quod propositum ille prudenter avertit. Interim
is tamen prædictos viros navi et commeatu ac tantum non vita
exutos et spoliatos ad se recepit; ac Haquinum ad satisfactionem
humaniter offerendam instigavit; quam tamen læsi, nisi å Sve-
none Haq. Ducis filio, å quo humanius semper tractati fuerant,
accipere recusabant. Sicque in patriam reversi sunt, magnam eo
20 itinere famam adepti. Quibus tamen frater Scarphedinus domi 164
reses omni fortitudinis laude præjbat; de quo reperitur, quod
flumen rapidissimum, cujus utraque ripa glacie lubricå obducta
fuerat, XII. ulnas latum, transilierit, ac ex inimicis octo armatis,
ibidemque ad ipsius necem coactis, Principem confecerit, illæ-
25 susque evaserit. Quod facinus fratres et Carus Solmundi filius,
eorundem Sororius factus, Scarphedinum in hostium occursum
comitati (quibus ille hac celeritate præiverat), ut inimitabile
mirati sunt. Securi is tantum pugnare solitus est, lacertorum
robore et agilitate fretus, eåque unicå, cui nornen feeit Rim-
30 megya; nihil metuens eam hostium armis sibi é manibus ex-
cussum iri, cum aliud genus armorum secum nunquam asportaret.
Huic vero corporis robur animi vitium non leve conciliabat:
prudentia enim minus valuit, animo ferox et ad fraudulentos su-
surrones audiendos nimium facilis. Vnde cædes quædam optimi et
ss innocentissimi viri, Hauscolldi Hwijtarnes1 goda, ab ipso com-
missa, non solum ejusdem, sed parentum et fratrum neci occasio-
1 Hwistarnes ed.