Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 156
142
RERUM ISLANDICARUM
nem præbuit Anno 1010, cum centum conjurati Niali domum
cingerent et facto incendio eundem cum familia aliquot capitum,
in quibus filii tres, incendio delerent. Quod tamen incendium
conjuratis satis magni constitit. Generos enim Nialus superstites
habuit (et in his Carum Solmundi filium, qui ex incendio vivus 5
evaserat, invitis et insciis hostibus), qui conjuratos partim magna
pecuniæ summa mulctarunt, partim vita spoliarunt, usque dum
injuriam et maleficium vindictam æquare visum est; ibi namque
in gratiam redierunt invicem, solo excepto Caro Solmundio,
cujus filius Adolescens inimicorum illo incendio perierat; cujus 10
etiam necem conjuratorum aliquot cædibus solum ulcisci velle
testatus est, id quod etiam successit. Erat enim vir, si quis alius,
manu promptissimus et animo infracto et ad Gunneri de Lydar-
enda, paulo ante commemorati, heroicas virtutes proximé ac-
cedens, etiam inimicorum testimonio, id quod quidam magno is
suo malo experti sunt. Sed et magnæ integritatis, magnanimitatis
et constantiæ argumenta sæpius dabat. Nam ex conjuratis sede-
cim, sub dio somno profundo stratos, in itinere offendens, unico
tantum viro strenuo adjutus, noluit prius invadere, quam illos
clamore suo expergefactos arma induere permisisset; ex quibus 20
tum demum quinque occidit, reliquis turpiter fugatis. Alias etiam
vix semiviro adjutus ex octo confligentibus inimicis alios fugavit,
alios interemit, sed loci oportunitate nonnihil fretus.
Tertium etiam senas unå hostium manus sustinens parem
superioribus victoriam obtinuit, cujus præterea laudes adhuc 25
locupletiores apud nostrates extant. Carus hic ex Hebridibus
oriundus insignia gentilitia habuit, leonem in clypeo deaurato
signatum; ut Helgo Niali filius cervum in scuto purpureo colore
obducto; et sic Scarphedinus atque alii alia nobilitatis majorum
insignia gerebant. Et hæc de Nialo (et ipsius posteris) com-30
memorare volui, atque illud Ovidii:
Non illo melior quisquam nec amantior æqui
vir fuit------
epitaphii loco ponere.
Ormerus Storo(l)phi f. 35
Hic quamvis in genealogia Gunneriana superius fuit, in