Bibliotheca Arnamagnæana - 01.06.1951, Side 157
LIBER SECUNDUS
143
hunc tamen locum reservatus est. Apparet autem patrem Storol-
phum filiam Rafnhilldam virentibus adhuc annis1 suscepisse;
eandemque pari ætatis Curriculo Hamimdum filium; fuisseque
Hamundo Gunnerum nostrum primogenitum; eodem vero Storol-
5 pho in provecta ætate filium Ormerum natum; eo quod hic,
Gunnero Avunculus Magnus, eodem tamen supervixerit. Natus
itaque est hic Ormerus, Thorcilli Naumadalensis Ducis pronepos, 1
in Islandia Meridionali; omnium Islandorum
----- quot sunt quotque fuére
10 Quotque post reliquis erunt in annis1,
robustissimus; quod ex sequentibus experimentis planum evadit.
Anno ætatis vicesimo, post aliquot antea fortitudinis edita
documenta, in generali omnium incolarum conventu, cum eodem
duo alii, qui Islandorum fortissimi visi, advenissent, Ormerus
is palmam tulit. Nornen uni Thorolfus, Alteri Mæcolfus; qui
posterior, ut putabatur, sex bene robustis viris viribus æque
pollebat. His unå forte exspatiantibus oblatus est lebes æneus,
duarum ut vocant tunnarum capax; eum subhumidå arena re-
pletum Mæcolfus dextrå manu levat. Thorolfus vero idem duo-
20 bus dextræ digitis præstitit. Ast Ormerus minimo seu auriculari
digito idem, summa cute vi ponderis abraså; id quod Thoralfus
quodammodo ei exprobravit, dicens etiam sibi licuisse, si voluis-
set digitum unum lædere. Ea vero res multos in admirationem
rapuit.
25 Post plurima autem admirandæ virtutis et roboris documenta
in patria edita, Ormerus in exteras navigans regiones Anno
ætatis 30. factus est Asberno cuidam Dano celebri athletæ
peregrinationum socius. Qui cum etiam Herraudum quendam
Gottlandiæ Ducem debellabat, inde Ormerus patriam repetivit;
30 Asbernus vero å Gigante pessimo in insula quadam2 Norvegiæ
Saud'ey, quem contra fatidicæ cujusdam fæminæ monitum ag-
gredi ausus fuerat, miserandis cruciatibus trucidatus est. Quod
ubi Ormero innotuit, non se continebat in patria, intimo et
confæderato sibi interfecto socio. Anno igitur 998 Norvegiam
35 revisens confecto immanissimo illo3 gigante socii necem ultus est.
Anno 999 in Italiam profectus Romåque et aliis Italiæ ur-
amnis ed. 2 quodam ed. ® Add. Ay.